{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1255","citation":"Ficino, Opera omnia 1255","ref":"1255","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1255","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1255.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":143,"text":"Cap. II. Lato haec duo accepit principia, & meritò post unum solum duo induxit, unum super omnia, Aduo ex quibus omnia. Post duo tria connumerauit, id est infinitum tum termino, terminum in finito, mixtum ex utrisque terrium. Statim uerò intulit quatuor, cum mixtionis causam nominauit. Quinque uerò in Sophiste posuit elementa, eius quod ens dicitur. Ens intelligit compositum ex essentia atque esse: Quanquam nomen ens illius compositi magis exprimit esse, quam essentiam: Ideo non dixit quod ens constet ex esse, essentia, statu, motu, & caetera. Essent enim sex. Posuit autem quinque & esse praetermisit, quia in expressione entis esse praeualet. Significat ergo ens praecipuè ipsum esse à termino, qui super infinitatem est infinitati datus. Huc adiecit quinquam, essentialem scilicet, infinitatem ipsam, quam esse id. Praesupponit statum, motum. Idem, Alterum. In unoquoque enim quod est ipsi esse quinque sunt annexa, essentia primo, scilicet ratio cuiusque rei formalis.","prev":{"citation":"Opera omnia 1255.8-9","label":"1255.8 to 1255.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1255.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1255.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1256","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1256"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}