{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1255.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1255.1-4","ref":"1255.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1255.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1255.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1255.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Esse enim actum dicit solum quare ubi solum ponitur esse, solus ponitur actus, neque etiam esse illud additamentum materiae suscipit, neque enim per se subsisteret. Quare res talis, quae suum esse est, una est tantum. Certè primum tale est, ut pura existentia sit, quod per esse significamus. Ideoque oportet, ut in omnibus id sequentibus, aliud essentia sit, aliud esse. Omne autem quod alicui conuenit, uel ex naturae suae principijs est eductum, ut ridendi facultas homini, uel ab externo principio aduenit, ut aër à Sole lumen. Fieri autem nequit, ut ipsum esse in rebus quod absentia est distinctum, ab ipsa rei essentia & natura sit effectum, tanquam ab effectrice causa: Nam sic aliquid suijpsius esset causa, seque ipsum inesse produceret. Omne itaque quod tale est, ut aliud in eo essentia sua sit, aliud esse, esse habet ab alio, & quia omne quod per aliud est, ad id, quod per se est reducitur, ut ad causam primam, & ab illo esse recipir, ad illud se ut potentia recipiens habet. Huic autem potentiae susceptus essendi actus respondet. Ex potentia igitur atque actu essentia, scilicet & esse post Deum omnia componuntur. Quod praeterea ostendendum est. Primo, ex naturae creatae, (ut ita dicam, possibilitare, secundo ex ipsius limitatione, tertio, eiusdem componsitione. Primum sic patet: Nempe ex eo, quod res produ cta ab alio, ex se non est. Est quidem ab alio & ab illo destituta non esset, ideo & esse potest, & non esse, & suum esse non est, sed ad esse ipsum potentia est. Nihil enim ad seipsum potentia est, nihilque se ipsum suscipit, & nihil suscipiendo seipsum gignitur. Semper enim agens cum agit, quod potentia tale est, actu efficit tale, fit ergo productio quaeque, non quia potentiae potentia imprimatur, quia si ita fieret adhuc producta res, in potentia esset.","prev":{"citation":"Opera omnia 1254.9-12","label":"1254.9 to 1254.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1254.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1254.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1255.5-7","label":"1255.5 to 1255.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1255.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1255.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}