{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1256-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1256-2","ref":"1256-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1256-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1256-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1256-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":431,"text":"Cap. III. Quae conditiones competant omnibus ratione infiniti, & quae ratione termini. CEd redeamus illuc unde digressi sumus. Videamus quid communiter omnibus rebus compe tat ex termini & infiniti narura, deinde quid propriè singulis ex ijsdem conueniat. Quia in reb. terminus est, id est, actus à Deo datus, inest unitas, quaedam unum imitans primum, quia infinitas, id est potentia ab uno descendens, inest multitudo ab uno degenerans. Item ex eo esse, ex hac essentia, ex eo idem ex hac alterum, ex eo status, ex hac motus, quia unum quodque in actu, & termino suo libenter perma net: mouetur autem ad aliquid ex indigentia, quàm passiua praebet potentia, & idem secum est, quod non mouetur, alterum uerò, quod digreditur. Si solus esset terminus, solus actus, status, identitas. Si sola infinitas. sola potentia, motus, atque diuersitas. Haec autem in rebus mixta sunt, mixta igitur sunt & illa, ex illo bonum, ex hac malum, siue decrementum boni, quia ex illo actus, ex hoc priuatio, ex illo pulchritudo, ex hac deformitas siue informitas: ex illo actio, ex hac passio, nam quaeque per actum agunt, per potentiam capiunt. Ista omnibus sunt communia, ex illo in mente aeterna essentia & operatio est, & certa idearum series. Ex hac idearum multitudo. perque eas incessabiles replicatio ex infinito anima per temporis interualla operando progreditur, & supra specierum numerum, ope rationum, & temporis adhibet numerum, extermino stat, essentia, & operationes easdem certis replicat interuallis. Mundus uniuersus ex termino continuus est, partibusque connexus, & finitas re rum continet species. Ex infinito progressus efficit uarios, & singula generat infinita, sed & progressus per terminum meriendo certis restituit interuallis. Item qualirates, & quantitates inferorum corporum ex termino habent, ut materiae quo quomodo sistant capacitatem, & fluxum terminent. Ex in finito quantitas habet, ut diuidi possit semper & augeri. Proprium enim quantitatis est, quae est in materia diuidi & extendi. Quaecunque uerò quantitatis. pars quantitas est, igitur quaeque pars diuidi & extendi potest, neque enim quantitates, ex non quantis constat, ex partibus autem suis con stat. & nisi habeat partem non est quantitas. Quare in infinitum diuiditur. Quaeque pars quantitatis est quantitas Omnis quantitas habet partes, ergo omnis diuiditur: Quod diuidi potest in infinitum, & infinitum augeri, eo enim ipso, quod descendit in infinitum, supra relinquit gradum in infinitum. Ergo post tergum fit ascensus infinitus, ubi descensus sit infinitus, non enim descensus est infinitus, nisi infiniti sint gradus, per quos descenditur, quot gradus ante capiuntur, tot retro relinquuntur: Ante in infinitum capiuntur, retro ergo relinquuntur in infinitum, ergo tela retro co uoluitur infinita, dum ante infinita reuoluitur. Quod autem in infinitum extendatur, nequaquam sibi repugnat. Repugnatautem speciei, quae ita certam quantitatem postulat, ut propriam exigit qualitarem. Id autem quantitati contingit, quia in materia est.","prev":{"citation":"Opera omnia 1256","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1256"},"next":{"citation":"Opera omnia 1257.1-3","label":"1257.1 to 1257.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1257.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1257.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}