{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1258.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1258.1-4","ref":"1258.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Sed quia eorum quę sunt, elementum unum infinitum, alterum uerò terminus. Harum itaque trium specitrum, id est, graduum rerum, duas quasdam primo ponamus istas, infinitum & terminum. Tertiam uerò quod ex his constat. quod unum quiddam est, quia bene ista inuicem mixta sunt: Quae enim ab uno ipso miscen tur quanquam duo sunt seorsum, tamen inuicem iuncta unius ipsius ui. Vnum ipsum imitantia au torem in unum esse ducuntur. Nam & materiae, & formę inuicem coniunctarum non duo sunt esse sed uinum, sicut operatio emicat una. Materia enim ipso formae esse existit. Post haec uolens quartum inducere. quod non in numeroso est, ut tria illa, sed super uniuersum, ait. ridiculus sum, id est, de ridendus, ut uidetur, si asseuerem me sufficienter omnia diuisisse atque numerasse. Inquit, ut uidetur quia sufficienter numerauit, quia sola, quę in uniuerso sunt, se dinumeraturum est pollicitus. Illa uerò tria sunt tantum, & tamen ridiculus est, nisi super uniuersum causam induxerit. Imò eam induxit, cum dixit. Deum ostendisse. Neque tamen satis facit dum diceret, quod Deus duo diuersa, & seorsum osten dit. Ab unum enim unum esse debet. Ideo adiungendum erat, quod Deus unus, ea in unum esse conium xit, ut non solum producendi, sed uiuendi uni detur officium. Primo igitur Deum productorem fecerat diuersorum, nunc etiam conductorem facit, ut pateat, sicut partes mundi ex se non sunt, ita ne que per se unè constare, sed & conducente indigere, quicquid indiguit producente. Opponsita enim sese fugiunt. Vnius ergo superioris ui coeunt. Ideo praeter hęc tria uide & quartum, causam scilicet qua haec unà miscentur. Neque unius ui unita sunt omnia. Dixit, uide ut apperiret causam istam, non esse quartam gradu, est enim gradu prima, sed inuentu quarta. Quia enim uidemus opposita in unum congredi, unum esse unionis, super illa conijcimus autorem. Quo certè in loco Democriti primo redarguuntur, & post modum Epicurei, qui fortuito concursu, haec omnia putauerunt inuicem cohaerere. Vbi meminisse oportet, quod prima unionis causa, primus ipse est Deus, cuius ui mens & anima in unum omnia uinciunt. Mens enim, uemens est formas duntaxat producit. Anima rursus, ut anima formarum morum. Vnionem uerò dant, ut primi, unius unitate participant.","prev":{"citation":"Opera omnia 1257","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1257"},"next":{"citation":"Opera omnia 1258.5-8","label":"1258.5 to 1258.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}