{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1258.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1258.5-8","ref":"1258.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":344,"text":"In terrogauit. Protarchus, num quinta & suprema causa opus sit, quae discernere possit à deteriorib. meliora ad meliorum integritatem, sicut quarta unit meliora deterioribus, ad deteriorum perfectionem. Non negauit Socrates Sed dixit, in praesenti disputatione illa opus non esse Et enim Deus su pereminet omnia, & se communicat omnibus: illa Dei sublimitas. Hic Dei uultus dicitur, illa solitariam producit materiam Hic illi unit formam. Atque ut sequentia uultum imitantur diuinum, sem per sese iungunt inferioribus ad illorum perfectionem, & paria congrediuntur, & omnia in tenorem unicum rediguntur. Vt Dei appetunt sublimitatem, omnes formae & essentiae, quae sine deterioribus esse possunt, se eximunt ad sui ipsius integritatem, peiorumque relinquunt comertium. Semper ergo Deus unitatis est causa. Dei uultis unitatis, quę in coniunctione resultat. Dei sublimitas unita tis cuiusque propriam tutantis simplicitatem. Sed ibi quidem commiscendo discreta unit inuicem. Hic autem discernendo sibimet ipsi unit quodcunque. Ideo dicitur mixtionis, hic autem discretionis causa. Super igitur causam mixtionis, est & discretionis causa. Hoc in libro de mixta agitur uita, quia de humani animi beatitudine, quae & intellectum, & uoluntatem perficit. Ideo causa mixtionis suffi cit. De discretionis causa disserere nihil opus est, nam ad eius imitationem ea pertinet beatitudo, quae solius mentis est, & animi tunc demum, cum mentem ab alijs partibus suis secreuit. Vbi nulla est ap petitus potentia. Vbi integer intelligentię actus foelicitas est, quam hac in uita gustat, quisquis à Deo rapitur, ut ait in Phaedro. In alia uero fruitur animus, qui mundus corpore egreditur, ut in Phędone. Haec uita quinta dicitur, quoniam ad quinti illius imitationem & quoniam prima uita concupiscibilis est, secunda irascibilis, Tertia actiua. Quarta contemplatiua animę propria. Quinta contem platiua propria mentis, quam uitam libenter sequetur Socrates, cum data oportunitate, eam & nouerit & assequi poterit, quod libenter illi concedit Protarchus, quanquam mixtam hic rutantur uitam. Semper enim ei, quod est uerissimum fauere debemus, nec opiniones nostras mordicus tenere, sed quod melius semper apparet capescere. Sed de hac alias. Nunc de humana foelicitate, hęc enim ad illam uia. Quinto ergo dimisso, quatuor tractanda proponit, quae ad disputationis propositum pertinent, modumque tractandi antè omnia statuit. Quòd uidelicet, cum quatuor sint, primo tria consideremus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1258.1-4","label":"1258.1 to 1258.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1258.9-10","label":"1258.9 to 1258.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}