{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1258.9-10","citation":"Ficino, Opera omnia 1258.9-10","ref":"1258.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.9.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"postea quartum, scilicet causam mixtionis. Nam per haec illam cognoscimus. Inter haec autem tria prius de duobus scilicet infinito, & termino quam de mixto. Hoc enim ex illis, & inter hęc duo prius de infinito: Hoc enim terminum antecedit, & ad uoluptatem praecipuè confert, de qua primo est agendum. Tam uerò de infinito, quam de termino, hunc in modum tractandum praecepit, ut cum utrumque uideamus per multa diuisum, atque dispersum, conemur in unam communem naturam singulis compe tentem utrumque colligere, atque ita considerare, quo pacto utrumque unum est & multa. Haec solida illa Placonis praeceptio est, & multis in dialogis repetita, ut cum omnia post Deum, & unum & multa sint, unitatem illorum, & multitudinem inuestigemus, hocque faciamus in singulis. In cunctis aurem, indi uidua multa cùm pręter scientiam sint, in una specie consideremus, species multas, ut earum intelligatur principium, uno in genere contemplemur. Petit Protarchus planiorem orationem. Socrates ita se aperit. Duo primo inuestiganda. inquam infinitum atque finitum, & cum suprà dixisset terminum, hic in modo tractandi proponit terminum habens. Concretum enim notius quam absolurum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1258.5-8","label":"1258.5 to 1258.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1258.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1259.1-3","label":"1259.1 to 1259.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1259.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1259.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}