{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1260.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1260.1-4","ref":"1260.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1260.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1260.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1260.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Item cum motu status ipse lucet. Non enim rectè mouetur, nisi & uirtus ipsa consistat. Atuerò post motum qui alteritatis est principium, alteritas ipsa sequitur. Nam per processum palàm apparet alterum atque alterum inter se differens, sed cum alteritate simul identitas aequè seruatur. Quomodo dialecticae officium artificiumque sit Dei munus, diuinitatemque imitetur. Rs diuisiua refert processum rerum, resolutiua conuersionem. Definitiua existentiam in dependentem. Demonstratiua existentiam dependentem. Omnia uerò ad coniunctiuam, uel Adisiunctiuam rediguntur, nam diuidere & resoluere est disiungere, definire uerò & demonstrare est coniungere. Illud partes toti, hoc tota quaedam totis. Plato dicit artem diuidendi, & resol uendià Deo datam, id est totam dialecticam. Nam in diuidendo subintelligit processum rerum, in resoluendo uerò conuersionem. At definitiua conuersionem includit partium ad totum, demonstratiua processionem effectus à causa. Dialectica dicitur data diuinitus, quoniam est uirtus resoluens a materia in diuinam formam, atque diuidendo deducens diuinae uniuersalisque formae imagines in ma teriam, discernens aliena ab alienis, componens propria cum proprijs. Totum hoc officium est di uinum, praesertim cum resoluendo referat conuersionem rerum, diuidendo processum, definiendo existentiam, inter processum conuersionemque mediam. Demonstrando ueròtum à causa processum refert, tum ab effectum conuersionem, tum à comitantibus existentiam. Datur uerò cum igni, id est cum tali uirtute qualis est ignis Qui resoluit eleuando subtilia, diuidit demittendo crassa, definit in se reducendo, demonstrat lumine, illuminat intellectum. Calefacit uoluntatem. Eleuat utrunque in diuina. In Timęo & Protagora & hic, sacultatem diuinae ueriratis comparatricem, donum Dei no minat, ab ipso, enim trahimur. & ad ipsum Donum. inquit. ut agnoscens te non abs te, sed à Deo, gra tosque accepisse, & Deo siugratus, & des gratis. In Politico & Protagora scribitur. in ipso mundi prin cipio, seu primo, siue post illuuiones: Dei prouidentia hominum genus rudissimum, omnium egenum diuinis pastoribus mandasse, per quos uiri quidam interalios genitura feliciores, quasi Dei filij illustrarentur ad artium inuenta, praesertim diuinorum. Quod Origenes contra Celsum necessarium pro bat in seculo rudiori fuisse. Idemque auicenna dispurans de Propheris. Itaque sicut puellus quandiu propter infirmitatem ducitur à parente atque instruitur, neque pede labitur, neque errat in respondendo Dein uerò per se de ambulans, atque respondens, saepe cadit & errat, sic ipsi primi artium inuentores à Deo recti non errauerunt?","prev":{"citation":"Opera omnia 1259.7-8","label":"1259.7 to 1259.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1259.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1259.7"},"next":{"citation":"Opera omnia 1260.5-8","label":"1260.5 to 1260.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1260.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1260.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}