{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1260.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1260.5-8","ref":"1260.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1260.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1260.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1260.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"dos ergo quasi adoptiuos Dei filios posteriores qui à Deo sibi ip sis relicti errare possunt, uenerari debent. Et sicut Deus animalibus, quae aliter seruari non possunt, quàm uel ad sublime confugiendo, uel penetrando terram, largitus est, partim alas quibus eleuarem tur, partim aculeos, quibus terram diuiderent, sic animo ad ueritatem diuinam crearo largitus est Dialecticam, per quam tum resoluendo ad superna reuolaret, tum diuidendo superiorum efficaciam producentem emularetur Diuidit autem ita genus in species, sicut Deus materiam in formas. Neque enim genus efficit species, cum ad eas se habeat, quasi materia, indifferensque sit ad opposiras. Vnde per se uel nullas, uel ubique omnes efficeret. Imò si facturum sit actu habere debet opposiras, quod creata determinataque natura, neque habere potest, neque facere. Ergo generalem naturam in speciales intellectus diuinos, & intra se deducit, & extra se producit, dum materiam distinguit in formas ele mentales, primum quasi communes, deinde alias quasi proprias. Et in generatione animalium prius corpus fit quàm animal, animasque quàm homo, similiter artifex prius formam operis facit pronum. riatque communiorem, deinde distinctiorem. Cùm uerò cognitio per formam fiat, & per ralem talis, Cognitio per materialem generis formam est confusa: per actualem speciei formam est distincta. Dialectica circa unum & multa uniendo diuidendoque uersatur. Diuisio duplex est, uel diuidit specialem naturam ab indiuiduis, unitque ideae resoluendo, uel diuidit generalem naturam in species, specialemque in indiuidua unisque communius cum minus communi componendo, atque definiendo. Hactenus est simplicium cum simplicibus compositio. Post haec componit composita cum compositis. Vnde facit demonstrationem. Aut causae supponendo effectum, aut effectui causam praeponendo, aut paria parribus apponendo. In primo gradu est demonstratio à priori perfecta. In secundo à poste riori imperfecta. In tertio à pari imperfectissima, scilicet inductio. Quae quamuis nobis sit manifestior, in se tamen est imperfectior, cùm idem declaret quasi per idem. Nos quidem ab hac incipimus per sensum concipiendo opinionem, & per utriusque frequentiam congregando experientiam, per quam & artem. Vnde conclusio inductionis principium nobis porrigit syllogismi. Hactenus collecta cursim ex Marsilianis lectionibus in priores Philaebi partes.","prev":{"citation":"Opera omnia 1260.1-4","label":"1260.1 to 1260.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1260.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1260.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1260.9","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1260.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1260.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}