{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1261-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1261-2","ref":"1261-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1261-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1261-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1261-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"Cap. VIII. Vae modo dixisti, &cquae Vox humana unum genus est, multiplicari quoque singulatim posOsunt infinitae uoces. Scientia uocum, uel musica, uel Grammatica non habetur ex eo, quod aliquis, uel genus illud cogitet, uel infinitas uoces imaginetur, sed quod speciales gradatim uocum differentias distinctè comprehendat. Similiter de literis, atque de omnibus est putandum. Distinctio circa unum & multa, ad scientia necessaria. Cap. IX. N non de sapientia, &cqua Neque sapientia, neque uoluptas, neque res ulla perfectè iudicari potest, nisi genus ipsius in suas species diuidatur, subiectum huius disputationis est summum hominis bonum. Vtrum sit sapientia, an uoluptas, an tertium Tres ipsius boni conditiones Cap. 7lhil iam grauè, &c.Promittit se probaturum, ipsum bonum non esse sapientiam, uel uoluptatem, uel utrumque simul, sed tertium quiddam, quod est aliud quàm utrumque, & melius est ambobus. Tres ipsius boni conditiones ponit, scilicet esse perfectum sufficiens, omnibus expetendum. Quomodo uoluptas, uel sapientia se habeat ad bonum. Cap. XI. Onsideremus igitur, & cqu Si sapientia separatur à uoluptate, uel uoluptas à sapientia, & ab his quae sapientiae similia sunt, scilicet opinione uera, praeuisione, memoria neutrum erit ipsum bonum. quia neutrum ipsius boni conditiones habebit. Id tamen sapientia praestantius habet. quod delectationem secum affert, & hanc quidem mirificam atque intimam, si intelligentia fue rit expedita. Voluptas autem sapientiam non introducit secum saepiusque excludit. Adde quod uoluptas omnis plenitudinem habet à sapientia. Animaduersio enim cum sit motio circularis ubi cunque fiat, fit intelligentiae munere. Voluptas autem animaduersione perficitur. Nam ubi sensus corporeus congruum uoluptariumque attingit, nisi animaduertatur sentiendi motus, uel nulla, uel stupida fit uoluptas. Intelligentia denique ad uitam mixtam, atque sufficientem propius accedit quàm uoluptas, siquidem haec uoluptatem propriam secum affert, neque uicissim uoluptas propriam affert sapientiam. Quomodo bonum in mixto Cap. XII Vid autem, &c.] Cum neque sapientia, neque uoluptas sola sit ipsum bonum quia non sufficit appetitui, reliquum est, ut summum nobis bonum consistat in quodam ex utrisque mixto. Bonum quida humanae mentis in quodam mixto consistit. Quoniam in hac aliud quidem est intellectus, alihud uerò uoluntas. Purae uerò diuinaeque mentis bonum in simplici quodam, quoniam unum ibi magis est latque uoluntas, gaudiumque ibi est ipsemet actus intelligentiae uidelicet expeditus. Quomodo","prev":{"citation":"Opera omnia 1261","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1261"},"next":{"citation":"Opera omnia 1262","label":"Cap. XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1262"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}