{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1265-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1265-3","ref":"1265-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1265-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1265-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1265-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Cap. XLII. Quomodo misceatur dolor cum uoluptate. Ic igitur, &c. ]JIn scabie, similique apostemate bilis, uel sanguis feruidus, uel etiam falsa pituita petit cutem. Pars quidem crassa residens citra crucem, tumefactione dolorem creat. Pars autem media infusa cuti pruritum mouet, qui pertinet ad dolorest, sed pars subtilior perfrictionem foras euolat, atque propter euacuationem superflui, quę naturae conuenit, uoluptatem affert, sed dolorem iterum, tri ctio durior cutis continuitatem corrumpens. Si ad cutem sic infectam calentem pannum admoueamus, dolor iterum sequitur & uoluptas. Dolor quidem dum pungit cutem iam infectam, uoluptas autem dum quod ibi superfluum est dissoluit. Sin abluamus mediocriter aqua rosacea. dolorem iterum uoluptatemque reportabimus, uoluptatem sanè dum temperatur aestus Dolorem quoque, dum humor includitur intus, & tume facit stimulatque inclusus, hactenus dolor quidem plurimum intus est uoluptas uerò foris, ac dolor superat uoluptatem. Quandoque uerò in hac, uel simili quadam corporis affectione, agitationeque nostri spiri tus quidem, qui hactenus torpuerat, excitati per meatus neruorum usquequaque percurrunt, lambentesque d.liniunt. praesertim quia spiritibus diffutio, motusque congruit, unde uoluptas quaedam intima & oc culra sequitur. Sed hanc interim comitatur exterior molestia quaedam, quatenus ad pulsus spirituum mouentur uapores humorum mali, cutisque exteriores neruos tendunt aut grauant. Hic uerò ambiguum est in utram partem declinario fiat, ad internam ne magis, an externam? Rursus ad condensationem uel rarefactionem atque diffusionemt item ad dolorem an uoluptatem? Nonnunquam uerò in hoc, uel simili corporis habitu uoluptas ita dolorem superat, ut non tam molestia, uel punctio uideatur, quam titil latio quaedam, qualis reuera fit, quando spiritus genitalis exundans palpat, tenditque neruos. Sed enim ibi uoluptas uehiementior oritur, ubi & titillatio crescit, uidelicet in effectu uenereo. In quo uoluptas quanto uehementior est, tantò periculosior. Haec enim & occultum quendam tumorem repentinae mortis incutit animo, & discrimen interitus infert corpori, tam neruorum concussione, quam exhalatione spirituum prouenturi. Itaque uoluptas, haec etsi si uidetur magna, tamen cum dolore miscetur. Σ1II","prev":{"citation":"Opera omnia 1265-2","label":"Cap. XXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1265-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1265-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1265-4","label":"Cap. XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1265-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1265-4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}