{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1266-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1266-2","ref":"1266-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1266-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1266-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1266-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Cap. XLVI. Mixtura quaedam doloris cum uoluptate PRistiria quaedam, &c.] Quando uidemus homines quosdam nobis amicos, uel saltem non inimi cos, seipsos adeò ignorare, ut se pulchriores sapientioresue quam sint existiment, sintque etiam inualidi, solemus eiusmodi habitum irridere. Igitur & laetamur, laetamur autem illorum malo, id est, ig norantia simul & arrogantia: liuore igitur affecti sumus, unde tristamur. Tristitiam itaque clam cum laetitia commiscemus, Haec utique mixtiones, & inuidiae species alijs forsan occulta, deprehenditur à Pla Cap. XLVII. tone. Quae uoluptates indigentiae minus, puritatis plus habeant, Ecundum naturam &c.uae Resolutiua ratio nos docet, mixtum resoluere in simplicia, formasque tandem ab oppositis segregare. Itaque post oblectamenta mixta moeroribus, ad pura gaudia progre Sdi. Dictat praeterea ratio inter opponsita, quod praestantius est habere potius habitus rationem: quod uerò deterius conditionem potius priuationis habere, sicut calor atque frigus, album atque nigrum. Hac igitur ratione considerationeque simplici. dolor ad uoluptatem comparatus priuatio quaedam esse uidetur potius quam uicissim Quapropter etsi aliquo modo, tamen non omnino, credendum est dicentib. uoluptatem priuationem quandam, uel sedationem doloris existere. Praesertim quia uoluptates purę, haud palam sunt eiusmodi. Proinde uoluptarem gustus, & ractus praecedit, uel etiam comitatur indigentia ad essentiam, necessaria scilicet ad naturam singularem uel specialem. Adeoque uehemens haec indigetia est & sensui manifesta. Hinc, stimulat & affligit. Voluptates autem circa illa, quae spectantur, uel audiuntur, uel oderantur, non eiusmodi indigentiam stimulumue habent. Hi namque sensus quando bene naturali terque se habent, attinguntque suum aliquod obiectum congruitate delectans impleri uidentur qualitate quadam, (ut ita dicam) peregrina quamuis grata iam & amica, sed ad aliud quoddam praeter essentiam atri nente. Quapropter absque molessia esse possunt, hae uoluptares atque purae. Appellat autem uisum audi tumque sensus diuinos, non solum quoniam ad sapientiam praecipuè nos perducunt, sed etiam quia coelenibus insint. Hinc Orpheus & Homerus Solem dicunt spectare omnia & audire. Appellat ite rum hęc pulchra, scilicet figuras, calores, uoces, non ob aliquem corporeum usum qui speretur ex illis, nec tanquam ad aliud comparara, sed propter quandam ipsis propriam qualitatem atque proportionem, quae puram secum delectionem sensibus quasi speculantib. affert. Quae quidem uoluptas à uolupratibus discrepat, quae in motibus passionibusque circa gustum tactumque uersantur. Denique uoluptates omneeiusmodi quae non necessario cum dolore miscentur ad unum genus redigit, oppositum in puram generam uoluptatem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1266","label":"Cap. XLIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1266"},"next":{"citation":"Opera omnia 1266-3","label":"Cap. XLV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1266-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1266-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}