{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1267-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1267-3","ref":"1267-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1267-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1267-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1267-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Cap. LIII. E tamen, &c. Inter uoluptates scientiasque eligenda est utrobique purissima, ut haec ad iudicium faciendum tam inuicem, quam ad ipsum bonum rectius comparentur, scientię quę utuntur manibus, dicuntur artes: Hae perspicatiam perfectionemque suam habent, in primis à Mathematica facul tate, scilicet numerandi, metiendi, librandi, quae maximè omnium Mercurialis & rationalis existit. Absque huius munere artes omnes titubant fallaci uidelicet sensu, uel imaginatione, experientia, con iecturaque consisę. Architectura igitur omnisque consimilis, quia maximè omnium artium ingenio utitur. Mathematico, perspicacissima est Musica consimilisque diligentia secundum tenet in artificio, & perspicatia gradum. quia gradu secundo Mathematica nititur, Reliquę artes rationem tertium, quartumque deinceps gradum sortitae uidentur. Memento uerò, hic de facultatibus rationalibus agi, quae mediae sunt, & quodammodo mixtae. Non autem de supremis in praesentia, scilicet de intellectualibus, qualis est dialectica, id est. Metaphysica, neque de infimis, id est sensualibus atque seruilibus. Vsus Mathematicae uarius in artibus. Cap. LIIII. Rorsus sed num, &c. Aliter Mathematica industria utitur contemplator, aliter uerò practicus: Dille equidem unitates, & numeros considerat, per se formaliter existentes: Itaque apud illum Vnum, non differt ab uno, binarius uerò non discrepat à binario. Hic autem numeros in reb. resque considerat numeratas. Quapropter apud hanc, hoc unum ab illo uno diuersum. scilicet lignum magnum à ligno paruo uel lignum à ferro. Similiter duo exercitus Bouesque duo, ille rursus, quę sit proportionum uirtus & proprietas contemplatur: Quę uirtus in proportione ęquali, uel dupla, uel sesquialtera. Hic autem utrum aedificij longitudo plura ad latitudinem esse debeat. Alio quoque tendit contemplatoris, alio practici computatio. Quae scientia sit purior alijs.","prev":{"citation":"Opera omnia 1267-2","label":"Cap. LI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1267-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1267-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 1267-4","label":"Cap. LV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1267-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1267-4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}