{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1269","citation":"Ficino, Opera omnia 1269","ref":"1269","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1269","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1269.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"In qua comprehenditur tum utriusque certa in seipso mensura modusque uirtutis actionisque definitus, tum etiam alterius ad alterum sociabilis, & amica proportio, ex his continuo nascitur pulchritudo, id est consummatio, & absolutio formae. Quae quidem formarum forma est, diciturque formositas. Quando igitur coniunctio uoluptatis cum sapientia tria haec possidet, & consequitur statim per hęc suum assequitur bonum. Sed unde nam ab ipso uidelicet quod est omnium in uniuerso bonum, à quo sanè cum prius acceperit ueritatem, & commensurationem atque pulchritudinem, per quae perfecta fit mixtio, statim suum accipit bonum. Quod quidem, & uniuersi boni simulachrum est, atque munus, & in mixtione per tria, quae diximus absoluta, tanquam in aede dicitur habitare. Inter haec mementò, commensurationem quidem ad mixturam conferre quam maximè. Pulchritudinem ue rò ita repraesentare bonum. ut facile appareat ipsum bonum: sicut splendor lucem perspicuè refert. Neque tamen est ipsum bonum. Quippe cum nec semper, nec ab omnibus appetatur, sed quoniam in compositione ultimum exactissimumque prouenit, ideo artificem expressisse refert, est etiam pulchritudo quaedam quamuis non perfectaque qualibet mixti parte. Denique bonum ipsum mixti causa per unum in se continet, atque excellentius, quod per tria in mixto suscipitur, atque distribuitur, simi literque à nobis exprimitur, non potentibus exprimere manifestè per unum, nisi fortè sub nube dica mus unum, aut bonum, aut causam, illud uerò si nominamus ueritatem: intelligimus ab omnibus segregatum, si commensurationem, cogitamus amicum, & propitium atque congruum, si pulchritudinem, consideramus Deum ad se omnia prouocantem, eiusmodi trinitas uidetur, quasi quidam or natus incorporeus, id est, intelligibilis atque diuinus. Sed cuius est haec ornatus, corporis uidelicet animati mixti, in quo uoluptas quidem est quasi corpus. Intelligentia uerò, uelut anima. Sapientia est melior quàm uoluptas.","prev":{"citation":"Opera omnia 1168-3","label":"Cap. LXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1168-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1168-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1269.1-5","label":"1269.1 to 1269.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1269.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1269.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}