{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 127.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 127.1-4","ref":"127.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/127.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/127.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/127.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"phaerae coniunctiores sint, quàm nostris animabus corpora nostra. Siquidem motus antô naturalior efficaciorque est, quantò mobile est motori coniunctius. Motus autem oeli caeteris à uiolentia alienior est, naturalior, efficacior. Sed quę nam illa principia sunt? um qualitates aliquae? puta sicut grauitate & leuitate partes elementorum moueri uilentur, atque calore operari & frigore, ita mundi sphaerę per qualitates huiusmodi reuoluun ur? nequaquam. Qualitas enim quia situ & partibus terminata est atque uni cuidam est addicta materiae, agit etiam terminatè, fatigaturque ut nequeat aut semper, aut eodem modo mouere, & quaelibet qualitas unicum opus agit, & ad unicum mouetur terminum. Quid calor agit nisi calorem, frigus frigiditatem? Leuitas sursum trahit solum, grauis ue ro deorsum. Nunquam igitur qualitas contrarium aliquem effectum principalis sui operis faciet natura sua nunquam ad locum unde discessit sponte redibit, nunquam inle discedet sponte, quò se naturaliter contulit. Coelum autem mouetur semper aequaliter, uariosque & inter se contrarios producit effectus, atque ad hanc diuersitatem contrarijs modis materiam disponit inferiorem. Figurationes uarias inducit, nec ullum habet certum in suo circuitu terminum, sed quodcunque signaueris punctum super coeli dorsum, ad illud innumerè quaelibet coeli pars accedet, rursusque recedet facilime, non per aliquam uiolentiam. Quod enim est uiolentum, neque diuturnum est, neque super idem & ordinatum. Adde quod cum coelum contrarijs simul motibus reuoluatur, si qualitate duceretur, certè contrarijs qualitatibus moueretur. Non tamen illic esse possunt contrarię quae litates atque naturae, ubi nulla est pugna, nullus interitus. Item cum natura determinata sit, ideotu non queat indeterminatum diuersumque finem (qualis est motus) appetere, quie tis gratia tantum mouet, motus autem circularis secundum se non dirigitur ad quietem, ergo neque à natura agitur, neque si quando quiescat, sistitur à natura. Praeterea qualitas extensa in corpore, in seipsam reflecti non ualet cum sit corpori alligata. Quonam igitur pacto dabit qualitas coelo reuolutionem in semetipsum, quae in se non habet sui ipsius reflectendae uirtutem?","prev":{"citation":"Opera omnia 126.5-8","label":"126.5 to 126.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/126.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/126.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 127.5-7","label":"127.5 to 127.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/127.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/127.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}