{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1270.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1270.5-8","ref":"1270.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1270.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1270.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1270.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Tertio loco aliud quiddam insert, quod etiam proprium est potius quam commune. Pulchrum, inquit, corpore bene ualere, diuitem esse, & honoratum, se nem mori, sepeliri à filijs, sepelisse parentes. Falsum hoc esse patet, quia non res omnes praeter hominem hoc ipso pulchrę redduntur, praeterea hoc inter homines fortem pulchrum inter Deos deorumque filios turpè, ubi parentes non moriuntur. His redargutis quae circa singula corporea per sensum, & opinionem Hippias adducebat, Socrates iam ad altiora tendens, non quod sensus opinioni, sed quod opinioni ratio porrigit, infert. Primo enim decorum pulchrum dicit. Quod quidem incorporeum est magis, pluribusque commune. Id tamen hac diuisione refellit. Decorum aut uideri solum pulchro, aut tam uideri quàm esse praestat. Si primum, deceptio quaedam circa pulchrum, potius quàm ipsum pulchrum, decorum existit. Vera enim pulchritudo pulchra esse facit, quemadmodum uera magnitudo, magna etiam si non uideatur. Si secundum dixeris, falso dixeris. Nam si ipsum pulchrum quoties esse dat pulchra, uideri quoque pariter largiretur, quęcunque pulchra sunt, ut sunt ita omnibus apparerent. Id esse falsum, contentiones de rebus pulchris & controuersiae nobis ostendunt. Secundo aliud quiddam etiam, quòd ratio opinioni offert, adducit. Vtile porrò pulchrum uocat. Vtilitas incorporeum quiddam multisque commune. Nec mirum est, cogitationem circa decens, & utile decipi. Illud quippe ordinem partis ad partem, partiumque ad totum, haec autem ordinem totius cuiusdam ad totum aliud habet, ordo uerò pulchritudinem repraesentare uidetur. Quaproptei decens uel utile, facile quis pro pulchro accipit. Quod decens pulchrum non sit, constitit: quod nec utile, sic ostendit. Vtile est quod potentiam ad aliquid faciendum habet. Potentia igitur, & utilitas idem. Quicquid agimus potentia quadam agimus, sed mala ut plurimum facimus, potentia itaque & utilitas malum ut plurimum inferunt, pulchrum autem nunquam mali causa. Ergo non simpliciter quaecunque utilitas pulchrum. At saltem quae adbonum confert, respondebit quispiam, aduersus quem sic argumentatur: Quod ad bonum tendit. Conducibile bonum efficit, quod aliquid efficit, aliud est quàm id quod efficitur, quapropter aliud conducibile, aliud bonum. Conducibile, & pulchrum, idem. Ergo pulchrum, & bonum aliud.","prev":{"citation":"Opera omnia 1270.1-4","label":"1270.1 to 1270.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1270.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1270.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1271.1-3","label":"1271.1 to 1271.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1271.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1271.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}