{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1277","citation":"Ficino, Opera omnia 1277","ref":"1277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1277.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Imò prius quàm pronuntiatio incoepta desinat, desinit esse forma. Vnde nihil unquam uerè pronuntiatur aut percipitur, nec magis calidum illud quàm non calidum, album quàm non album est praedicandum, cum in nullo consistat, & sit & non sit pariter dum profertur. Quam ob causam rerum formae nobis ignotae sunt. Idem de sensu dicendum. Nam nec uisus in uisione, nec in audiendo auditus momentum permanet. Quocirca non magis uidere aut audite, quàm non uidere, & non audire con tingit, etiam dum uidere & audire nos p.ofitemur. Ex quo sequitur, ut sublatis sensib. sublata sit, & sensuum ueritas, qua sublata, nullo modo dicendum, sensuum scientiam esse. Addit & aliam rationem, ad cuius intelligentiam aduertendum est, quod Plato nullam corpori cognitionem tribuit, quemadmodum nullam uitam. Quod uiuit, id sentit: uiuit anima, & anima sentit. In corpore autem nec uita, nec sensus, sed uitae sensusque opera declarantur. Ideo quos sensus quinque alij uocant, ipse organa quinque sensus appellari uult, nihilque his instrumentis sentire, sed per hos quasi meatus ab una quadam animę ui sentiri singula putat, quem sensum communem uocat, in quem undique è singulis cor","prev":{"citation":"Opera omnia 1176.9","label":"Cap. LXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1176.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1176.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 1277.1-4","label":"1277.1 to 1277.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1277.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1277.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}