{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1277.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1277.1-4","ref":"1277.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1277.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1277.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1277.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"poris organis, ut ad centrum circuli è circunferentia lineae uariae passiones influunt, colo res quidem per oculos, per aures soni, per nares odores, saporesque per linguam, denique per totum corpus calor, frigus, humidum, siccum, graue, leue, molle, durum, leue, aspe rum, rarum, densum, acutum similiter, & obtusum. Quod anima ista non multis, sed una ui sentiat, patet: quia sentiendo colorem, dicimus non esse uocem: & saporem sentiendo, non esse odorem pronunciamus. Non potest aliud ab alio distinguere, qui non utrum quae cognoscit. Nullum organum eadem quae & aliud organum potrigit: & si eadem. non eodem modo. Idcirco eorum quae sentiuntur distinctio, non in organis est, sed in una quadam animae percipiente singula, & singula simul à singulis distinguente. Quae cum ipsa hęc omnia sola possit, nec quod etiam Peripatetici negant, quid multis sensibus opus est? Hic sensus quem communem uocant, omnibus animalibus statim natis inest. Praeter quem est & alia uis, quam phantasiam, opinionem, cogitationemque nominat. Cuius officium est, de his quae communis sensus per organa quinque sensit, iudicare, non quale solum, sed quid sunt, quod eorum unum quodque idem est secum, ab alio aliud, unum seorsum, iuncta uerò simul duo uel tria, similia item & dissimilia, bona, uel mala, pulchra, turpia, utilia, noxia, & ab uno in aliud ratiocinando percurrere, aliud ap plicare cum alio, & praeterita & futura cum praesentibus comparare. Itaque hac ui essentiam unitatem, numerum, idem, alterum, similitudinem, dissimilitudinem, pulchrum, turpe, bonum, malum, utile, inutile iudicamus. Quod equidem iudicium cum non statim natis adsit, sed longo post tempore, nec omnibus animalibus, sed quibusdam, patet, quod alia quadam ui praeter communem sensum haec percipimus. Hanc phantasiam perfectam, & opinionem nuncupat. Quae tamen ipsa non sufficit. Nam haec omnia proprio quodam, & particulari modo, certo sub tempore locoque, & conditione iudicat. Scimus autem nos de ijsdem in genere, & uniuersali modo etiam iudicare, non quid nunc home hic, uel ubi hoc utile, uerum quid ipsa semper humanitas, quid passim utilitas ipsa sit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1277","label":"Cap. LXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1277"},"next":{"citation":"Opera omnia 1277.5-6","label":"1277.5 to 1277.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1277.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1277.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}