{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1277.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1277.5-6","ref":"1277.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1277.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1277.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1277.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":164,"text":"Ideoque alia ui opus est, quae uniuersales rationes rerum generatim percipiens de una di scurrat in aliam, discurrendoque argumentetur. Quod quidem in nobis fieri, dum syllogismos nectimus, nemo dubitat. Hanc rationem uel cogitationem dicimus uniuersalem: cum opinionem ipsam, particularem rationem cogitationemque nuncupemus. Ad hanc denique mens accedit, quae omnes rationes rerum non discursu, sed simplici stabilique intuitu percipit, nam supra motum ac tempus, status & aeternitas esse debet. Motus quidem & tempus in ratione, in mente status est, & aeternitas. Non enim aliud post aliud discit, sed simul omniatenet. Supra mentem ipsa animae unitas est, summi boni character, qua non rerum rationibus ideisque, sed primo rerum omnium principio, quod ipsum unum est, iungitur. Cùm omnes animae uires quae in cognitione uersantur, enu meratae sint, & scientia in cognitione consistat, in qua potissimum ui scientia sit, uidendum. Sensui quidem non conuenit, ut multis iam rationibus constitit, & haec prae cipuè, quia sensus ille communes essentias rerum non iudicat, sed passiones quasdam cor porum solummodo percipit. Quisquis ignorat essentiam, ignorat & ueritatem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1277.1-4","label":"1277.1 to 1277.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1277.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1277.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1278.1-4","label":"1278.1 to 1278.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1278.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1278.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}