{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1283.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1283.1-4","ref":"1283.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1283.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1283.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1283.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Exuscitat è somno corpora ad uigiliam mentis, ex ignorantiae tenebris ad lucem, ex morte ad uitam, ex obliuione lethęa ad diuinorum reminiscentiam reuocat, exagitat, stimulat, & inflammat ad ea quae contemplatur & praesagit carminibus exprimenda. Post definitionem addit, eum qui sine furore Mu sarum poeticas ad fores accedit, inanem esse ipsum atque eius poesim quasi tanti poesis, ut absque summo Dei fauore comparari nequeat. Eadem in loue hoc tradit, & unde sit furor, & per quod descendat gradus edocet. Inquit autem in libro quarto de legibus Plato, Deum, fortunam, & artem, humana omnia gubernare. Quo fit ut poesis uel Dei donum sit, uel fortunae sors, uel artis opus. Quid istorum potissimum uerum sit, Socrates cum lone rhapsodo perquirit. Rhapsodos autem hoc in libro significat recitatorem, interpretemque, & cantorem carminum. Interpretabatur lo Homeri carmina, & coram populo ad iyram canebat, atque ita erat affectus, ut alium poetam nullum praeter Homerum exponeret, etiam si eadem qua Homerus facilitate referret. Homeri autem omnia celeriter explicabat. Vnde sic argumentatus est. Aut casu proferti O, quae scribit Homerus, aut arte, aut afflatu diuino. Non casu, quia non omnia, sed pauca quaedam, & absque continuatione ordineque interpretaretur. Non arte, quia quisquis artem int.gram habet, quicquid eidem, arti subiectum est, iudicat. Eidem uerò studio poetico subiecta sunt Hesiodi aliorumque poemata, cui Homeri, praesertim quae de eiidem tractant, quae tamen lo non percipit, cum Homerum perfectè exponat. Ergo non arte iudicat. Restat ut inspiratione diuina. Ex qua patet, quod Interpres pocię lo, & alij multi qui similiter affecti sunt, diuino instincto alienam poesim interpreta tur. Qu. od si ad percipiendam poesim iam traditam, humanum ingenium non sufficit, mullo minus ad inuentionem sufficiet. Quare nec Homerus, nec alius quiuis reuera poeta, absque coelesti afflatu poesim consecuti sunt. Quod & alijs modis Socrates hic ostendit. Primo sic. Omnes artes & scientias poetę tradunt, sed omnes didicisse humano studio impossibile est, cum unicam ex parte percipere sit difficillimum. Non igitur arte humana, sed diuina quadam infusione proferunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 1282.5-8","label":"1282.5 to 1282.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1282.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1282.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1283.5-8","label":"1283.5 to 1283.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1283.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1283.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}