{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1288","citation":"Ficino, Opera omnia 1288","ref":"1288","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1288","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1288","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1288.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Cap. XXVII Qui uerè de ente tractauerit, qui non AErmones quidem, &c) Pythagorici quidem de ipso ente uero, id est, aeterna substantia, omnes ratio ne uera, & quidam poetica figura tractabant. Alij autem Philosophi de non uero, id est, de re genera Vbili tractauerunt: Pythagorici igitur de ente non falsa quidem locuti sunt, sed eorum nonnulli pauca quaedam obscura dixêmre. Quapropter magnum Parmenidem, & quemlibet Pythagoricum hic explicatum, & absolutum intellige, non confutatum: Physicos confutandos, qui uidelicet solam corpoream molem esse essentiam putauerunt, rem nullam incorpoream cogitantes, quorum qui aduersarij Pythagorici si milesque necessaria rationem concludunt, solumque est incorporeum propriumque intellectus obiectum uerum ens existere, quod maximè de ideis dispurando confirmant, ut nostra Theologia patet. Rem uerò corpoream, quae in minima sine fine diuiditur solubilisque est, & continuè fluens, non essentiam, sed generationem uocant. Rationem diuinaeque qui essentiae ueram ab his solis accipere possumus. Cap. XXVIII. Sola incorporea sunt entia uera PRaestare illos. &c.]u Contra illos qui solam molem corpoream esse putant, sta Melissus argumentatur: 4 Corpus quod animatum dicitur, atque uiuum non per ipsum corpoream molem animatum est, & uluit. Alioquin corpus quodlibet foret uiuum, ergo per naturam aliquam incorpoream, per ipsam uidelicet animam: Quae cum sit ubique motrix corporis & alicubi domina. Ideoque longè praestantior, meritò substantia quędam incorporea iudicatur? Praesertim rationalis anima, quae conuertatur in seipsam, quasi per se existens à corpore separabilis, atque fit sapientiae capax: Sapientia uerò corporea esse nequit, si quidem ad incorporea surgit, uerum de his in Theologia nostra latissimè. Isti praeterea postquam cocti fuerint praeter corpus suspicari aliquid incorporeum, saltem uitam corporis & qualitates animae, interrogati quidnam sit utrisque commune, per quod utraque dicuntur esse, respondebunt ens, scilicet & es sentia accipientque unam eandemque rationem entis ambob. in esse scilicet incorporeis eiusmodi atque corporibus. Si ab istis iterum perquiratur, quae nam sit entis, uel essentiae ratio, nihil forte poterunt in prę sentia melius respondere. quam essentiam esse primam ipsam agendi quomodolibet, uel patiendi poten tiam. Hoc enim necessariò inesse uidetur solis & cunctis apud eos quomodolibet entibus,","prev":{"citation":"Opera omnia 1288.6","label":"Cap. XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1288.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1288.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 1288-2","label":"Cap. XXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1288-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1288-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}