{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1288.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1288.1-5","ref":"1288.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1288.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1288.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1288.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Cap. XXVI Ens, & totum. id est, superius autem ipsum unum. 7Trum totum ipsum, &cOportet super quęlibet particularia tota ascendere, ad ipsum uniuersa le totum. Cum uerò quodlibet ens. sit aliquid totum, constans saltem ex finito, & infinito, caeterisque con sequentibus, meritò ipsum simpliciter ens primum est ipsum simpliciter, primumque totum. Origo quidem formarum, ac penitus omni forme. Quoniam igitur ex omni forme, & pariter omni forme nimi rum est participatione unum: Non est ergo ipsum simpliciter unum, quoniam ipsum simpliciter unum non potest esse totum, siquidem totum necessariò partes habet atque plura quam ipsum simpliciter unum habere non potest Itaque cum ens primum sit totum, atque multiplex patiaturque unitatem desuper uenientem, meritò entis atque unius ratio est diuersa. Vnde concluditur, ens primum esse entia multa. Si quis aueipsum ens ex eo quod participationem unius acceperit. dicat non amplius esse totum, & uniuersum, sed penitus unum, etsi hoc iam est confutatum, tamen ita Melissus ulterius instat: Quęro utrum ipsum totum, & uniuersum ex tet in rerum natura nec me? Si extat quidem, sed ut fingitur ab ente seorsum, tunc ipsum ens non habebit, quae primo enti necessariae iudicantur. Itaque cum seipso, id est, conditione sibi necessaria careat, seque tur, ut quod ipsum ens dicebatur, iam non ens euadat, aut saltem, ut plura sint entia prorsusque diuulsa, Cum hic quidem ens, ibi uerò totum seorsum esse fingatur, sin autem ipsum totum, & uniuersum nusquam extet, nusquam similiter erit ens ipsum, quod idem est, atque totum & uniuersum: Non solum uerò non esset ens, scilicet aeternum, sed neque etiam factum fuisse posset: Quicquid enim efficitur aliunde, haberque & authoris bo num, & proprietatem suam inde degenerantem, est itaque multiplex & totum quiddam. Praesertim quia non esset aliquando factum nisi fieri potuisset. Ex qua quidem origine potentiam simul cum actu coniungit. & quae sequuntur. Factum uerò iam esse dicitur, quando totum sam est absolutum. Itaque quod factum est, ne cessario est aliquod totum. Quapropter ipso toto sublato, non potest fieri aliquid, uel esse factum: Cessabit igitur aeterna simul essentia, ac res quaelibet temporalis, quae dicitur generatio, nisi ipsum totum extat, ac nisi extet ipsum simpliciter unum, cuius uirtute quicquid est, uel fit totum conficitur ex pluribus unum. Ex qua quidem conflatione nascitur, ut re uera sit totum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1287-3","label":"Cap. XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1287-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1287-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 1288.6","label":"Cap. XXV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1288.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1288.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}