{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1290-2","citation":"Ficino, Opera omnia 1290-2","ref":"1290-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1290-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1290-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1290-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Cap. XXXIIII. Ostquam ergo et, &c Quae ab Archita poeta Pythagorico in praedicamenta decem, d peripa theticis celebrata, distribuuntur. haec à Melisso in amplissima quinque genera Solis nota Plato nicis colliguntur. Essentiam uidelicet, motum, statum, idem, alterum, siue identitatem, atque alteritatem de quibus in Philebo, Parmenide, Plotino tractamus Appellantur haec elementa uniuersi entis atque genera elementa quidem, quoniam ens primum, & quodlibet ens ex his conflatur. Genera uerò quoniam generatim de omnib praedicantur. Ens quidem uidetur aliquid quasi concretum signifi care, essentia uerò abstractum, sępe tamen sermonis gratia aliud pro alio ponitur. Essentiam Plato in Philebo ex quatuor quasi elementis conflare uidetur, ex uno scilicet & multitudine. Item ex fine atque finito, essentiam illinc ita quasi compositam, Melissus hic accipit, quasi unum entis elementum, atque primum, huic addit quatuor elementa quodammodo respondentia primis, ratione quidem unius & termini identitatem atque statum, Ratione uerò multitudinis, & infiniti alteritatem atque motum. Tria primum posita sint in ente uerd, scilicet essentia, motus, status, praeter hęc ponenda sunt duo, scilicet identitas atque alteritas. Quodlibet enim horum trium, est sibi idem, & ab his alterum: idem uero per identitatem, alterum quoque per alteritatem. Esse quidem quodlibet horum sibimet idem non dubitatur, esse uerò haec inuicem alia est ita probandum: Status, & motus inuicem non miscentur, cum essentia uerò miscentur, ambo enim sunt. igitur duo haec, & alia inter se sunt, & aliud quàm essentia. Item duo haec aliud quiddam sunt quàm alterius, uel identitatis. Primò quidem, quia status & morus absoluta sunt. Idem uerò & alterum relatiua. Rursus per identitatem propriè alia dicuntur duntaxat eadem, per alternitatem alteram solum, sed propter motum aliqua fiunt inuicem quodammodo eadem, fiuntque quandoque altera: Nam mobile propter mo tum fit, quasi mobilibus idem, & alterum à stabilibus. Similiter propter statum stabile fit, & sta bilibus idem, & mobilibus alterum. Sed quis ignoret, non omnia quae dicuntur eadem uel altera, per statum aut motum talia dici. Oportet tamen per identitatem omnia quae eadem dicuntur, dici eandem, omnia rursus altera, per alteritatem altera. Praeterea si tàm motus, quàm status sit identitas, erit utrumque penitus unum atque idem: Ergo & status moueretur, & motus staret. Denique si uel status, uel motus transeat in alteritatem, per hanc protinus alteritatem in suum contrarium pertransibit. Ergo & status in motum, & motus transibit in statum: Aut saltem status quidem mouebitur, motus autem stabit. Sed comparemus haec duo cum ente.","prev":{"citation":"Opera omnia 1290","label":"Cap. XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1290"},"next":{"citation":"Opera omnia 1291","label":"Cap. XXXIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1291"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}