{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1293.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1293.4-7","ref":"1293.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1293.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1293.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1293.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Hic certè dum inquit, idola non esse eadem atque corpora, significat, na turam quidem suam habere, sed non habere materiam. Quod plurimum in sexto de Re. pub. comprobat, ubi ait: sicut Mathematicae formae ad diuinas sese habent, sic corpora imagines speculares, quasi actum suum modumque proprium habeant, sicut Mathematica suum. Eandemque fuisse Theophrasti sententiam. lamblicus, Priscianusque confirmant, ubi in librum eius de anima commentantur; cui & nos interpretationes quoque nostras adiunximus. Asserit idem Proclus in libro de Re. pub. sexto: Imò uerò & umbras uim quandam, & quasi naturam habere suam asseuerare contendit, narrans Hyenam calcantem canis in alto sedentis umbram, illum ex alto praecipitare atque deuorare, scri bit quoque Solinus canem intra Hyenae umbram latrare non posse. Adiungit Proclus, solere magos miris modis afficere rerum imagines atque umbras, hisque affectis similiter res ipsas afficere, quasi ima gines atque umbrae naturam aliquam habeant suam ad res attinentem, per quam mutua quaedam fie ri compassio ualeat. Ego uerò & si hos effectus asserere minus audeo, magis tamen opinari auderem posse contingere. Si praeter radiales spiritalesque imagines, quae duntaxat resultant ex lumine, Lucretiana illa simulachra ponantur, quae etiam lumine sublato procedant, secumque materiam corporum trahant atque naturam. Haec utique Proclus clàm significauisse uidetur, Synesius autem Platonicus noster in libro de somnis apertius expressisse, uult enim in corpore sensibilem speciem esse, cum materia simul extentam, adeò ut dum materia quaedam uaporalis per meatus exhalat, interim cum hac. & species mixta procedat. Hinc igitur effectum esse ut sicut species ipsa Graecè dicitur, εδος, sic, & effluxus è corpore speciali idolon appelletur, quasi ex specie specimen, speciesue tenuis. Quae quidem cum exprimatur ex toto corpore figurato, illine, ut putant, exprimitur cum figura, quam ad certum spacium tempusque conseruet.","prev":{"citation":"Opera omnia 1293.1-3","label":"1293.1 to 1293.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1293.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1293.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1293.8-9","label":"1293.8 to 1293.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1293.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1293.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}