{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1294.1-6","citation":"Ficino, Opera omnia 1294.1-6","ref":"1294.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1294.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1294.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1294.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Cap. XLVIII. Descriptio, distinctioque sophistae Arum quidem, &c.qualmitatores aliquidem simplices sunt, ut artifices, atque mimi, alij uerò ironici, Sophista est imitatorironicus, multamque in se duplicitatem habet, sed inter Sophistas alij sunt prorsus ignaui, subitoque deprehenduntur, alij sunt uersuti plurimum, & uersatiles. Ironici pręterea uel publicas orationes, ad persuasionem componunt, uel priuatim artificiose, & ambitiosè redarguunt, primi quidem & quamuis appareant uiri ciuiles, non sunt tamen, sed oratores, quos hic Plate clam tangit in Gorgia uerò palam, secundi quoque cum appareant sapientes, sunt Sophistae, Sophista denique est ignorans, phantasmatum uictor, & praesignator, auarus ambitiosusque redargutor. REGNO, AD IN LIBRVM PLATONIS DE Federicum Vrbini ducem semper inuictum. Apologus. VPITER optimus maximus, cum optaret tale in terris quandoque regnum prospicere, quale in coelo semper apud se conspicit, iamdiu per ipsam diuini regis ideam, regium quendam diuinumque animum demisit in terras. Conuocatisque coelicolis imperauit, ut omnes futuro huic regi suffragarentur, quem superi quidem & à fide regia Federicum, & ab orbis imperio Orbinatem Ducem iam nominarent, homines uerò mutatis literis Federicum Vrbinatem Ducem essent appellaturi. Assensere omnia loui praeter lunonem numina. Sola enim luno craßioris acris ambitiosa regina coeleste terris regnum hactenus inuidet. Verùm Pallas Mercuriusque fauentibus alijs, & teste ueritate, coronam sceptrumque regium iampridem uiro eidem, cui & lupiter, libentißimè contulerunt. Cum uerò Academia paßim Palladem, Mercuriumque colat atque sectetur, ipsa quoque regnum orbisque totius Monarchiam, qualem diuinus Plato describit, Federico Vrbinati duci, tum ex louis sententia, tum ex testimonio Veritatis optimè meritò felicißime tribuit. In librum Platonis de regno, uel ciuilem. Epitome. VM Deus natura hominem agendo producit, eum certè producit, ut agat, agat inquam gratia diuinorum. Quemadmodum uero alius finis est cuius gratia natura efficit pollicem, alius cuius gratia manum siue pedem, aliusque rursum ad quem totum efficit hominem: sic alius finis est ad quem hominem dirigit singularem, alius quoque ad quem familiam, itemque alius ad quem ciuitatem atque regnum. Ac denique finis ille existimandus est optimus, cuius gratia Deus totum genus humanum procreauit. Nemo uerò existimet, cum proprij cuiusque coetus certus sit finis, nullum esse totius: cumque humanae uitae partibus insit ordo, in uniuerso tamen uitae genere esse confusio.","prev":{"citation":"Opera omnia 1294","label":"Cap. XLII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1294"},"next":{"citation":"Opera omnia 1294.7-9","label":"1294.7 to 1294.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1294.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1294.7"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}