{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1294.7-9","citation":"Ficino, Opera omnia 1294.7-9","ref":"1294.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1294.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1294.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1294.7.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"nem, denique cum partes ob finis unius intentionem inter se habeant unionem, totum ipsum esse dispersum. Quamobrem necesse est, certum esse humani generis finem, eumque in actione quadam circa perfectiora consistere, per quam & superiora pro uiribus imitetur, & diligenter inferiora gubernet, scientia quidem naturalsa perscrutetur, prudentia uerò disponat humana, pietate autem diuina colat atque ueneretur. Eiusmodi ergo finis uitam exigit geminam, & in actione, & in contemplatione similiter constitutam, eo tamen pacto, ut actio contemplationis, tanquam diuinioris gratia sit instituta. Caeterùm absoluta utriusque uitae perfectio, tot tantisque & tam uarijs adminiculis indiget, ut neque à paucis quibusdam, neque etiam à multis hominibus, sed ab uniuerso simul hominum genere duntaxat possit expleri. Fieri uerò non potest, ut tam diuersae gentes per media tam diuersa ad unum omnium communemque finem perducantur, nisi ab u no per unam quandam legem cunctos in unum pariter conducente. Quemadmodum neque fabri ministrique genere simul atque ingenio longè inter se discrepantes, materias admodum uarias ad formam unam aedificij conferentes, in unum unquam commodè congregabunt & construent opportunè, nisi ab una quadam architecti unius lege regantur. Quapropter non iniuria Plato cum regem quaereret mundi monarchum, principio architectum produxit in medium, scientiamque in tria tandem distinxit genera. Quorum primum in cognoscendo, secundum in agendo, tertium in faciendo uersatur. In primo Arithmetram, Geometramque, in secundo architectum, in tertio fabrum ministrumque collocauit, probans architecti facultatem inter speculationem solam solumque ministerium mediam esse ponendam, magis tamen speculationis quàm ministerij esse participem, neque iudicare solum Geometrarum more, uerum etiam facientibus imperare, opificioque semper adesse. Qualem fermè uult regem esse debere, qui uidelicet & contemplantium more uera dijudicet, & iura non aliena quidem, sed sua mandet agenda.","prev":{"citation":"Opera omnia 1294.1-6","label":"1294.1 to 1294.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1294.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1294.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1295.1-4","label":"1295.1 to 1295.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1295.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1295.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}