{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1295.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1295.1-4","ref":"1295.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1295.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1295.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1295.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Proinde Plato exactissima usus diuisione, quae definitioni scientiaeque admodum necessaria est, Regem Homerico more nominat generis humani pastorem atque curatorem. Quem totius humani generis unius quasi ouilis unum esse pastorem debere designat, ubi Deum inquit, quondam humani generis fuisse pastorem, sub quo & regnum illud Saturni aureum extitisse. Gubernatorem quoque regem humanae uitae, quasi nauis iudicat appellandum. Significat autem in unum esse imperium omnium conferendum, ut humana gubernatio diuinae quàm simillima sit, siquidem & Deus unus mundi totius est rector. Quod quidem his quoque breuiter rationibus confirmatur. Principio si tres mundi partes in Asiam, Africam, Europam, regibus distributas tribus subegeris, facilè admodum continget, ut uel unus duobus, uel duo uni, quandoque inferant bellum aut saltem de finibus, aut alia quapiam de re disceptare cogantur. Itaque uel inter eos ad unum trium erit litis iudicium deferendum, uel ad quartum quendam praeter tres iudicem constitutum. Quacunque tandem id ratione fiat, necesse erit iudicem, si modo sententiae sit illius acquiescendum, imperium in eos inter quos iudicatur, habere, alioquin nullius momenti erit iudicium, frustraque iudicabitur, quod uideri possit regibus, uel Magis, uel saltem aeque potentibus dissoluendum. Vnum igitur oportet esse regem omnium iudicem, omnibus proculdubio uenerandum. Praeterea uirtutum exemplar subiectis oportet esse regem. Maximè uerò talis erit, si unus fuerit ante omnes, in quem oculos cuncti conijciant. Qui si orbem totum possederit, nec regnum ulterius affectabit, nec alijs inuidebit. Quae duo scilicet cupiditas & inuidia, solent rapinas & bella potissimum procreare. Et cum sua cuique charissima sint, maximè diliget omnes tanquam suos, pariterque omnes diliget nationes, pariterque curabit. Optabit pacem summopere, cupiet tranquillitatem, bonorumque omnium copiam, qualis utique monarchiae umbra quaedam apparuit imperante Octauiano. Subditi uerò & iustissimè uiuent, cum iniustis nullus usquam pateat fugae aditus sub monarcha: & quamuis in minima peccandi li centia, tamen in summa libertate uiuent, non tyrannis, paucisue potentibus, uel insanientis populi subiecti furoribus, sed à sapiente & iusto pioque rege sic ad commune bonum perducti, tanquam nautae à prudentia iusti gubernatoris ad portum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1294.7-9","label":"1294.7 to 1294.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1294.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1294.7"},"next":{"citation":"Opera omnia 1295.5-7","label":"1295.5 to 1295.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1295.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1295.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}