{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1298.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1298.5-8","ref":"1298.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1298.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1298.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1298.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Cum igne uerò data dicitur, quia ignis similiter diuidit, resoluit, definit atque demonstrat. Item quia rationalis facultas ignis instar illuminat intellectum, accendit uoluntatem, & utrunque eleuat ad sublimia. Quod autem traditur Prometheum ciuilem uirtutem saluti hominum penitus necessariam, largiri non potuisse, propterea quod uirtus eiusmodi penes louem sit, quo Prometheo non licet ascendere, ea ratione intelligendum est, quia ciuilis uirtutis officium est non solum rebus humanis, sed etiam artib. imperare, singulasque cum singulis ordinare, cunctas denique in communem omnium formam dirigere. Idem uerò officium louis ipsius est in uniuerso, quod in hominum genere apparet scientię ciuilis officium. Quamobrem non iniuria ad louem ipsum spectat hanc nobis ex alto largiri. Vniuersalis enim uirtus ad uniuersalem louis pertinet prouidentiam. Prouidentia uerò daemonum particularis est, & angusta, ideoque in louis arcem nequit ascendere, cum angustior humi liorque prouidentia, amplissimam eminentissimamque aequare non ualeat. Iuppiter igitur per Mercurium, id est, per angelum diuinae uoluntatis interpretem, ciuilis scientiae leges, id est, uoluntatis suae decreta ad humanae societatis generisque salutem spectantia mentib. nostris inscribit: inscribit inquam, & ab initio, quod Timaeus apertè docet, & quotidie per angelos diuinam nobis uoluntatem interpretantes. Vnde intimus in nobis praesidet iudex, inextinguibile rationis lumen, rectum ueri falsique & boni malique examen, ineuitabilis conscientiae stimulus. Per hanc Deus infusam omnib. legem omnes ita fermè ad commune dirigit bonum, ut omnes flammas leuitate erigat ad superna. Ab hac utique ingenita lege lex deinde scripta ducit originem. Quod quidem in ipso libri legum exordio Plato aperuit, dicens: non ab homine, sed ipso Deo leges initium habuisse. Sed ut ad praesentem Dialogum redeamus, subiungit louem per Mercurium condidisse legem, qua iubeantur omnes ciuilitatis esse participes, quippe cum haec sola sit uinculum ciuitatis, ipsamque ciuitatem iustitia & pudore constantem ait ad omnes coelitus demisisse, eo uidelicet pacto, ut quicunque posthac uirtutis huius omnino expers deprehensus fuerit, tanquam ciuitatis pestis ultimò afficiatur supplicio. Quem uero primo appellauit pudorem, deinde temperantiam nominauit. Est enim pudor ingenitus temperantiae fundamentum. Temperantia quidem in ciuibus proprios cuiusque moderatur affectus, gestusque componit. Iustitia uerò actus cuiusque conducentes ad alios dirigit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1298.1-4","label":"1298.1 to 1298.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1298.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1298.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1299.1-4","label":"1299.1 to 1299.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1299.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1299.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}