{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1299.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1299.1-4","ref":"1299.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1299.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1299.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1299.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Memento uero ciuilitatem in persona priuata his fere duobus esse contentam, sed in publica ex Platonis mente his adhibendam esse prudentiam. Atque id quidem penè satis inpace fuerit: in bello autem fortitudinem adhibeto, atque ita ciuilitatis erit absoluta descriptio. Post haec autem con firmat Protagoras à communi hominum sententia uirtutis huius participes omnes esse debere, propterea quod, si quis iniustitiam suam palam fatetur, uulgò insanus habebitur: quasi omnes existiment tam necessariam communem ciuitati iusutiam, ut etiam si quis non habeat, saltem habere eam debeat simulare. Cum uerò ostenderit hactenus ciuilem uirtutem esse omnibus maximè omnium necessariam, eiusque affectum quendam siue fomitem semenque ab initio diuinitus nobis infusum, demonstrare deinceps aggreditur uirtutem ciuilem imò & alias (omnes enim illa complectitur) nequem natura neque casu absolutum firmumque habitum sortiri posse, sed doctrina duntaxat & consuetudine eius habitum comparari. Ad id uerò primo rationem affert ostendentem homines non solere aliquem ob ea, quae uel natura, uel casu fiunt probare unquam, uel improbafre, actiones autem uirtutis aut uitij, laudare semper aut uituperare. Deinde pueritię ado lescentiaeque educationem sub domesticis, grammaticis, musicis, gymnasticis, legibus, or dine quodam longo disponit, ostendens totam uitae institutionem ad id obnixe contenidere, ut declinentur uitia uirtutes possideantur, quasi neque uitia, neque uirtutes, uel fortu na, uel fato, sed arbitrio, & exercitatione proueniant. Interea priscorum perstringit sententiam de uitijs puniendis consideratione dignam, uidelicet neminem quia deliqueritur, Med ne uel ipse ulterius, uel alius eius exemplo delinquat, puniendum esse, respondetque ad illa, quae obiecerat Socrates. Nos autem omnibus, quae hactenus disputata sunt, auream illam priscorum sententiam tenebimus alta mente repositam. Primo quidem Deum ipsum uitae salutique nostrae omnibus undique modis prouidere atque consulere. Deinde ciuilem uirturem donum esse diuinum, ne quis fortè confidat se absque diuina gratia, remp. rectè feliciterque gubernaturum. Id enim in Legibus, & alibi Plato confirmans ait: quemadmodum ibestiae multae ab una nisi sub humano pastore rectem duci non possunt, ita neque homines mul ti feliciter ab uno quodam rege, nisi & unus regatur à Deo. Ideoque regendi facultatem non aliunde quam à Deo haberi in Theage & Menone probat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1298.5-8","label":"1298.5 to 1298.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1298.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1298.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1299.5-7","label":"1299.5 to 1299.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1299.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1299.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}