{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 13.1-2-3","citation":"Ficino, Opera omnia 13.1-2-3","ref":"13.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/13.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/13.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/13.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Si enim ignis ic aut ille esset causa generandi, ignis prima, id est summa, cum à causa alicuius generis rima, genus profluat uniuersum, totum ubique ac semper ignem efficeret. Itaque faceret um se ipsum, tum ignem quemlibet qui ante ipsum fuit, & qui pòst erit. Cum igitur ignis hic aut ille non sit prima generationis huiusmodi causa, quaerimus cuius sit causae instrumentum. Nunquid ignis alterius? Nequaquam. Primo, quia aequa est illa causa, non superior. Deinde, quia uel extinctus est iam ignis ille unde hic ante manauerat, uel remotissimus. An fortè instrumentum est aliorum elementorum? Neque id quidem. Non est enim in dissimilibus & contrarijs elementis illa igni, generandi ratio cui ignis hic alium generaturus tanquam instrumentum subijciatur. Num igitur instrumentum fit coeli? Minimè. Non enim ignis hic remotissimi illius corporis, instrumentum fieri potest aliter, quàm per medium. Media uerò haec corpora sunt inepta. Ac potius inter coelum, siue ignis sphaeram, atque dissimilia elementa, ad ignem hunc in terra gignendum, interponendus est ignis aliquis hunc ignem generaturus, quàm conuerso. Similiter in singulis rerum naturalium speciebus argumentabimur. Quamobrem praeter omnes huiusmodi formas inesse oportet omnibus & praeesse substantiam quandam incorporalem per corpora penetrantem, cuius instrumenta sint corporeae qualitates. Quo enim pacto qualitates singulae, quae suapte natura instabiles inordinataeque sunt, aut stabilem ordinem in generationis successione seruarent, nisi per ordinem altioris causae stabilem regerentur, aut ad eosdem effectus statutis temporum curriculis semper reuerterentur, nisi una eademque causa esset quę illas quouis tempore ducens, statutis temporibus simi liter duceret. Mens humana quotidse à particularibus formis ad uniuersales absolutasque se confert. Item supernaturales formas certis adstrictas materijs per mathematicas (quibus in certa materia sufficit) ad metaphysicas (quae neque certa, neque re incerta materia indigent) ascendere solet. Praeterea à dimensionibus, quę tam situ, quàm partibus egent, ad punctum sine partibus, sed quodammodo circa situm: rursus a punctis ad numeros, qui partibus quidem indigent, situ uerò nequaquam, demum à numeris ad unitatem, cui neque situ, neque partibus ullis opus est, sese attollit.","prev":{"citation":"Opera omnia 82.9","label":"THEOLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/82.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/82.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 13.4-7","label":"13.4 to 13.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/13.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/13.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}