{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 13.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 13.4-7","ref":"13.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/13.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/13.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/13.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Atque ultra unitatem indiuiduam, sed accidentalem, ad substantialem se unitatem, id est, formam transfert, indiuiduamque essentiam, accidentium fundamentum simul atque originem, tanquam ad fixum quendam & in se ipso manentem accidentium per se mutabilium, alterique semper haerentium, cardinem. Si tantam ad ascensum rationalem mens humana potentiam habet, quae & pars quaedam est uniuersi, & corporeis, uinculis impedita, multo certem maiorem ad idem in seipso possidet uniuersum, praesertim cum infimae mentis ordo uniuersi ordine trahat originem. Vbi uerò ad agendum potentia maior uiget, ibidem naturaliter & magis, & citius proditur in actum. Accedit ad haec, quod si quaelibet rerum genera ad unum quiddam in suo genere quodammodo indiuisibile reducuntur, cuius simplicitate consistunt, ut puta motus tempusque ad momentum, forma naturalis ad gradum minimum naturalem Geometricae dimensiones ad signum, numeri ad unitatem, cur non etiam substantiae genus ad indiuisibilem substantiam redigatur? Vt quemadmodum fi gurae omnes quae inęqualitatis participes sunt, ad circularem omnium ęqualissimam refe runtur, circularis ad indiuisibile, centrum totius aequalitatis initium, ita formae accidentales diuisibilesque, ad substantialem diuisibilemque formam, forma huiusmodi ad substantialem & indiuisibilem reducatur. Atque ut ultra qualitatem, quae non decremento solum, sed etiam remissioni subiecta est, substantialis corporalisque forma est, quę à remissione est libera, quamuis decrescat, ita super hanc esse debet substantialis forma, quae neque remittatur, neque decrescat, at ascensus qui in melius proficit, perficiatur in optimo. Talis erit substantia incorporea, quae in primis hoc habet, ut natura sua minui nequeat, quam oportet alicubi secundum propriam formam in natura subsistere. indiuidua siquidem & simplicia diuiduis necessariò priora sunt atque compositis. Vnumquodque enim antè sit oportet, quàm protendatur & tumeat. Indigent quoque haec illis, non conuerso. Ab illis enim haec sumunt exordium, & terminantur ad illa. Quapropter si haec secundum propri am formam, in rerum natura subsistunt, multo magis oportet illorum quoque genus alicubi secundum formam propriam reperiri. Nempe ex eo quod natura efficacius meliusque materiam suam mouet quam ars suam, conijcimus principalem formam innatura manterię dirae magis dominari, quàm principalem in formam arte materiae suae.","prev":{"citation":"Opera omnia 13.1-2-3","label":"13.1 to 13.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/13.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/13.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 14.1-2-4","label":"14.1 to 14.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/14.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/14.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}