{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 130-3","citation":"Ficino, Opera omnia 130-3","ref":"130-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/130-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/130-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/130-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Vdisti olim uenerande Pater, ueritatem ipsam coram Raphaële Riario Cardinali de institutione principis, interprete uidelicet Marsilio, per orantem, audi, (si placet) hodie ueritatis ipsius amorem, id est, philosophiam eadem fermè de re coram Aloanne Aragonio Cardinali breuiter eodem interprete declamantem. Par enim est Soderinum antistitem, quemadmodum duo haec numina, ab ineunte aetate ob seruantissimè coluit, sic eorum quoque oraculis mysterijsque omnibus tanquam legitimum sacer dotem familiariter interesse. Philosophica principis institutio. Hilosophia mater loanni Cardinali Aragonio dilectissimo filio suo, salutem ue Pram in uera sui ipsius cognitione pollicetur & pręstat. Mortales penè omnes, di lectissime fili, adeò mihi coeci uidentur, ut uel noctuis interdum quodammodo similes uideantur. Mittam in praesentia alia, quàm plurima humanae coecitatis indicia. Atque cum ad uirum in dignitate maxima constitutum orationem habeam, solum quanta coecitate in rebus eiusmodi mortales inuoluantur aperiam. Principio dignitatem falsa definitione nihil esse aliud iudicant, quàm honore digna nancisci. Ego autem ueram dignitatem haud aliter definio, quàm honore digna mereri. Deinde illi tunc solum Dominos tranquillosque fore se sperant, quando plurimis tàm reb. quàm hominibus regendis fuerint occupati. At ego, id quod palàm exitus ipse probat, tunc illos & omnium seruos, & omni perturbatione oppressos existimo, quando humeros suos temere ponderi omnium sustinendo subiecerint. Verùm quoque illam dominationem esse censeo, quae nulli seruiat seruo, quae si quando seruit, tunc soli seruiat illi, qui solus nullius est seruus. Veram rursus tranquillitatem esse arbitror, quae ita instituta est, ut perturbationes, uel nullae contingant, uel si fortè contigerint, tantum ipsi seruiant quantum caeteris LIB. VI. teris dominantur. Praeterea mortales usque adeò insaniunt, ut quando uel sorte, uel uitio quodam magna quaedam nacti fuerint, repente inde magnos euasisse se opinentur. Perinde ac si quis mente captus, quando aut uestem induit longiorem, aut aedes amplas in greditur, ob hoc longiorem se factum glorietur uel ampliorem.","prev":{"citation":"Opera omnia 130-2","label":"MARSILII FICINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/130-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/130-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 131.1-2-4","label":"131.1 to 131.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/131.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/131.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}