{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1300.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1300.1-4","ref":"1300.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1300.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1300.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1300.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Hic audies priscorum sapientiam uerbis quàm paucissimis fuisse contentam, atque posse breuibus multa complecto, uiro absolutè docto opus esse. Item neminem mala turpiaqu sponte committere, sed ignorantia. Denique ubi dialectico more disseritur, poëtica respuenda. His actis, iterum Sophista tergiuersatur, atque uix à praesentibus reuocatur. Tunc So crates ad priorem de uirtute disputationem regreditur, utrum multae sint uirtutis unius partes, & qua inuicem ratione se habeant. Protagoras autem iterum labitur, affirmans alias inter se uirtutes esse simillimas, quod in superioribus non admiserat, item fortitudi nem ab alijs longisse separans, consentiensque homines absque prudentiam caeterisque uirtutibus fortes esse posse. Qua in re sibimet repugnare deinde compellitur, confiterique non so lum fortitudinem, sed neque etiam uirtutes ullas absque prudentia posse consistere. Tum uerò de bono, & malo multa tractantur. Siquidem prudentia est scientia eligendi boni, malique uitandi. Ambigitur autem utrum bonum malumque, idem sit penitus quod & uoluptas atque dolor. Neque affirmatur id quidem omnino, neque manifestè omnino negatur. De hoc enim in Gorgia, Phileboque, & alibi. Omnino uerò probatur prudentiam ipsam, in qua & finis uitae, cognitio, & uiarum ad hunc conferentium consistit electio, moralium uirtutum esse principem atque ducem, idque usque adeo asseritur, ut uirtutes quasi scientiae, id est, prudentiae quaedam uideantur esse, uitia uerò inscitiae, scilicet impruden tiae quaedam. Additur deinde peccata omnia ab ignorantia proficisci, neque illum aliquando electurum mala, nisi deceptum imagine boni, neque fugiturum bona, nisi imagine quadam mali perterritum. Si quis uerò dixerit hominem bona discernentem atque mala, ab illis tamen diuerti, ad haec contra conuerti, propterea quod à uoluptate uel affe ctu sensuum alio superetur, Socrates id negabit, asserens idipsum quod ab affectu superari dicitur, nihil esse aliud quàm inscitiam. Scientiam uerò omnium quae in nobis, & cir ca nos sunt, potentissimum esse, neque ab ulla re unquam superari posse. Denique concludit scientiam plurimum, imò totum ad uirtutem, beatitudinemque conferre, ignorantiam uerò pariter ad contraria.","prev":{"citation":"Opera omnia 1299.5-7","label":"1299.5 to 1299.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1299.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1299.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1300.5-8","label":"1300.5 to 1300.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1300.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1300.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}