{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1301.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 1301.1-3","ref":"1301.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1301.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1301.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1301.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"quodam uerecundiae rubore à disciplinae studijs arceamur: tertiò ut Solonis more tamdiu discendum nobis esse censeamus, quamdiu uiuendum. Proinde quòd sophistae Socraticam aduersus eos ironiam nunquam animaduertunt, imò uerò nihil tam magnificum in eorum laudes adducitur, quin facillimen credant, palamque recipiant, duo nobis declarat praecipue: alterum quidem, nihil uanius his nebulonibus reperiri posse: alterum uerò, eos qui ad alios fallendos impensius student, nimirum sua ipsorum fallacia facillime falli. Praeterea quod praestigiatores eiusmodi uirtutem quem pollicentur, neque praestant unquam, neque ad ipsam alicubi exhortantur, sed ad consuetas uerborum cauillationes ubique refugiunt, easque quasi res serias studijs alijs quasi ludis proculdubio anteponunt, triam potissimùm nobis significat. Primum, eos qui uirtute ipsi ornati non sunt, eam nunquam uel ratione, uel exemplo posse docere. Secundum, homines uerborum nimium curiosos, res bonas nunquam uel consequi, uel afferre. Tertium, eos qui facillimè plurima pol licentur, minimè omnium promissa seruare. Accedit ad haec quod Socrates sophistas ad docendam uirtutem allicit discipulorum diuitum plurimorumque turba tanquam ambitiosos nimium & auaros. Sed ibi sub persona Critonis admonemur, ne temere cuilibet curandum animum committamus. Quòd uerò Socrates sophistas dum uirtutem promittunt, interim quasi Deos obsecrat, apertè declarat ab ipso Deo uirtutem esse petendam, hominesque uirtute pręditos, quasi diuinos habendos esse. Item quòd illos ob uirtutis studium regibus beatiores existimat: planè significat uirum uirtute praeditum, primo quidem suijpsius: deinde, & regum esse regem. Docet praeterea Socrates in Clinia curando quantam cum charitate, quanta curandae iuuentuti adhibere diligentiam debeamus. Mox uerò sub insolentissimorum sophistarum pollicitationibus parturiunt montes, nascetur ridiculus mus. Sed & notanda est ibi hyperbolica quaedam ad uanos homines deridendos Socratis ironia. Deinde incomparabilis uanitas nebulonum pro rebus uerba, & illa quidem ineptissima ubique praestantium, quumque exhortationem ad sapientiam promiserint, ad pueriles ineptias relabentium. Tum Socrates uniuersum sophistarum gymnasium ait, ludum esse uerborum, eósque rerum naturam omnino latere, atque artificiosas illorum telas, sola uerborum expositione significationisque distinctione posse dissolui.","prev":{"citation":"Opera omnia 1300.5-8","label":"1300.5 to 1300.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1300.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1300.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1301.4-7","label":"1301.4 to 1301.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1301.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1301.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}