{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1303.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 1303.5-7","ref":"1303.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1303.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1303.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1303.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Tertium, quòd uel pueri haec tanquam leuissima biduo assequuntur. Mox à sophista descendit ad thetorem: uterque enim ciuilem uirtutem falsò profitetur, ut scribitur in Gorgia: & sophi sta quidem philosophi speculationem, rhetor autem moralem philosophi disciplinam simulat procula uero. Ostendit autem rhetores atque oratores dum se, & philosophos, & ciuiles limul profitentur, esse ad utrunque prorsus inutiles. Concludit postremò dialogum gemina optimaque sententia. Altera quidem, curandum magis esse ut bene sint filij, quàm ut sint: atque ut illos relinquas bonos, potius quàm illis relinquas bona. Altera uero, omnino esse philosophandum: quandoquidem philosophia ipsa res est diuina, neque uel ob falsos eius professores, uel ob mendaces calumniatores dimittendam esse possessionem adeò preciosam. In Hippiam minorem Epitome. IRIFICA Socratis Platonisque nostri bonitas, cùm diligentissimè multis ubi que modis prouideat, ne iuuentus credula subdolis sophistarum aucupijs capiatur, captaque perdatur, non iniuria Hippiam Eliensem sophistarum insolentissimum atque fallacissimum duobus dialogis agitat, Maiore uidelicet atque Minore. In maiore quidem demonstrat Hippiam rerum professorem pulcherrimarum omnino quid ipsa pulchritudo sit, ignorare. In minore uerò eundem se iactantem, quod ante alios mendacem à uerace discernat, ostendit in utriusque definitione prorsus errare, ut pateat Hippiam, ut omnium arrogantissimus est, ita & ignorantissimum esse, atque ineptissimum apparere. Mitto nunc quod eum, ut mos est sophistarum, iactabundum & temerarium auarumque depingit: & cùm promittat omnia, in omnibus dantem uerba, nihil ue rò praestantem, cumque maximis glorietur, uel in minimis claudicantem. Sed ut ad mendacis ueracisque definitionem redeamus, mendax ritè describendus erat, qui maximè uelit, utcunque possit, sciatque, mentiti. Verax autem contrà, qui maximè uelit, utcunque possit & sciat, uera loqui.","prev":{"citation":"Opera omnia 1303.1-4","label":"1303.1 to 1303.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1303.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1303.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1304.1-4","label":"1304.1 to 1304.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1304.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1304.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}