{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1306.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1306.1-4","ref":"1306.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1306.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1306.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1306.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Ad eandem quoque causam aut similem, diuturnas priscorum uitas nonnulli referrent: sed addi tur his aliquid mirabilius: Magos carminibus suis immortalitatem corporibus polliceri. Magicen Zoroastis Plato in Alcibiade nihil aliud, quam diuinum cultum esse dicit: hic insuper addidit, non magicis tantum carminibus, uerùm etiam philosophicis rationibus, & temperari animum, & corpus uel semper, uel diu saltem procul à morte seruari. Profectò oratio illa, quae temperantiam audientibus omnino sit persuasura, atque insuper effectura, duo potissimum exigit, & uim à Deo infusam, & rationes à philosophis comparatas. Atque orationem è duobus his compositam Plato incantationem nominat magicam. Qua Phoebus primò, dein de Pythagorici morbos ab animo & corpore mirabiliter expellebant. Neque uerò falsum putari debet, corpus sub anima penitus temperata immortale effici posse, & sub intempe rata in morbos, & mala labi. Id enim Mosaicum de primi parentis statu atque lapsu mysterium continet. Atque Auicenna sequuntus Platonicos & Hippocratem, probat animum ex ipsa sui natura adeò materiam omnem exuperare, ut cùm primùm in seipsum fuerit restitutus, possit elementa mundi mira quadam uirtute mouere, atque habere in corporaquae uis impe rium: quò fit, ut multò magis possit in proprium. Quod quidem & ab initio Adam poterat experiri, & quidam putant Enoch & Eliam, & nonnulli suspicantur Euangelistam adhuc ra tione quadam simili uiuere. Sed de his omnibus in Theologia nostra latissimè disputamus. Denique, ut summatim dicam, mira in hoc uirtus temperantię declaratur, quod animum infoeliciter in deteriora prolapsum, foeliciter sibijpsi restituit. Declaratur & mira potestas animi, à quo omnia tam bona, quam mala in corpus defluant, & quo uolente corpus seruari ualeat incorruptum. Quod quidem Mosaicis mysterijs ferè undique consonat. Post hęc sae pius quid sit temperantia quaeritur: quod quidem neque Charmides, neque Critias unquam absoluit. Ille enim non temperantiam propriè, sed quae comitantur eam, adducit in medium: hic autem quae ad prudentiam magis pertinet: & id quidem semper ineptè, uidelicet ut declaretur, non esse cuiuslibet de uirtute tam praeclara disserere.","prev":{"citation":"Opera omnia 1305.5-8","label":"1305.5 to 1305.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1305.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1305.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1306.5-7","label":"1306.5 to 1306.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1306.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1306.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}