{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1307.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1307.1-4","ref":"1307.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1307.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1307.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1307.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"cùm enim in summa quadam tranquillitate solùm collocari possit, à quouis affectu undique impeditur. Auget quoque difficultatem, quod sicut in corpore consonantem omnino humorum membrorumque temperiem, sic in ansmo harmonicam suorum omnium temperantiam reperire omnium est difficillimum. Quamobrem non iniuria Socrates tam in epilo go, quam in exordio ad temperantiam coelesti harmoniae persimilem consequendam opus esse, ait, coelesti uirtute, atque diuina, tum animo, tum rationibus, & uerbis infusa. Vbique uerò admonet, contendendum esse potius, ut sub legitimis institutis temperati efficia. mur, quam ut sub dialecticis rationibus de temperantia disputemus: quandoquidem summa quadam difficultate cognoscitur, & cognita sine usu non modo nihil prodest, sed & obest quam plurimùm, atque id quod majus est, nisi re ipsa possideatur, perfectè cognosci non potest. Impuro enim rem omnium purissimam non licet attingere. In Lachetem, uel de Fortitudine, Epitome. LATO saepenumerò magistratus optimos legibus anteponit, quod leges absque illis omnino uideantur inutiles: eas enim seruabit nullus: Magistratus autem optimi ipsi sint leges. Sed ait, magistratus non posse optimos fieri, nisi ciues uiri sint optimi: neque uiros fore tales, nisi adolescentes quoque puerique sint tales. Quapropter in omnibus penè dialogis parentes in primis ad recte educandos filios adhortatur, sciens non posse genus humanum absque gubernatoribus optimis, uel honestè uiuere, uel foeliciter gubernari. Praeterea nunquam fore bonos in Republ. principes, nisi uiri sint probatissimi, statim uidelicet à tenera aetate diligenter exculti. Cùm autem pueritia plerunque subdomesticorum prouidentia satis fermè regatur, adolescentia uerò licentiam nacta solutiorem passim absque frenis oberret, meritò Plato noster plurimùm de adolescentibus corrigendis, fraenandisque pertractat, grauiter conqueritur eam aetatem, quę cum mollitie lasciuiaque petulantiam superbiamque coniungit: ideoque in summo discri mine posita est, tum à domesticis parum obseruari, tum à legibus magistratibusque infoeliciter negligi, praesertim cùm adolescentes tam se inuicem coinquinent, quàm à grandioribus passim inficiantur. Itaque in Legibus & Repub. magistratum inter caeteros proprium adolescentiae praefecit.","prev":{"citation":"Opera omnia 1306.8","label":"1306.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1306.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1306.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1307.5-8","label":"1307.5 to 1307.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1307.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1307.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}