{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 131.19-22","citation":"Ficino, Opera omnia 131.19-22","ref":"131.19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/131.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/131.19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/131.19.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Corpus enim quoniam ab actu sit, in actu est, ad actum dirigitur, idcir cò naturam habet, ut per formas suas semper exerceatur. Quoniam uerò & substantiam & qualitatem diuisibilem habet, cogitur quicquid aut agit, aut patitur, secundum modum diuisibilem, id est, secundum motum agere atque pati. Confert autem coelestium mo tus eiusque uarietas ad generationem, generandarumque rerum diuersitatem. Varijs enim figuris coelum exornat, coelestesque uires uehementius in elementa transmittit. Mouet elementa, cogitque ut multis inuicem modis commisceantur, eorumque globum undique uicissitudine quadam aequè illustrat & fouet. Praeterea ipsa mundi materia, neque omnes simul in coelo figuras, neque formas sub coelo omnes simul potest habere (siquidem inter se multae contrariae sunt) ubique tamen appetit omnes, tanquam naturae suae perfectiones. Hinc ad sempiternum motum procliuis efficitur, ut quod non potest statu consequi, successione saltem quodammodo consequatur. Verùm cur in circulum maximè sphę rae rotantur? Quamuis id modò significauerim, altius tamen exordiamur. Deus circulus unus est, quoniam à se est, circuli instar, & in seipsum, prout non habet extra se principium sui uel finem, sed in se incipiens, desinit in seipsum. Angelus duplex est circulus, tum quia illuc redit unde manauit, dum suum intelligit & diligit authorem, tum quia considerat semetipsum. Anima est triplex circuitus, quia respicit Deum, quia seipsam considerat, quia a causis rerum ad effectus descendit, rursusque ab effectibus ascendit ad causas. Si circuunt tres hi coeli motores, quid obstat quo minus coelum quoque in circuitum rapiatur? Et postquam coelum imitetur causas supernas in figura & substantia sua, cur non etiam in motu operationeque imitatur? Mobili animae subijcitur coelum, inde ipsum moueri incipit. Vt semel coepit moueri coeli pars una, propter continuationem trahit aliam secum, pellitque aliam, seque inuicem necessariò reflectunt in gyrum. Stare nequit coelum, quandoquidem eius anima nescit quiescere, neque tamen locum sui naturalem relinquere uult. Ita fit ut circa idem reuoluatur, & in eodem coelum semper mobile est, siquidem terra (quę maxime ab eo distat) est semper immobilis. Quod mouetur sem per, necessariò ad idem reuertitur. Nullum enim rerum corporalium spatium infinitum est.","prev":{"citation":"Opera omnia 131.15-18","label":"131.15 to 131.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/131.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/131.15"},"next":{"citation":"Opera omnia 134","label":"134","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/134","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/134"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}