{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1310.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1310.1-4","ref":"1310.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1310.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1310.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1310.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Item coelestia triplicitatibus signorum quatuor, ignea, aërea, aquea, terrea, & quę sub coelo sunt, quatuor similiter elementis. Nemo uerò mirabitur tantam in ueris nominibus uim latere si modo considerauerimus ipsam rei uim naturalem, quando uerè cognoscimus, peruenire ab obie ctis ad sensus, ab his ad imaginationem, ab hac quodammodo, & ad mentem. Deinde à mente concipi quidem primum, deinde per uocem exprimi quasi partum. Atque in hac ipsa uo ce suis quibusdam articulis constituta uim ipsam rei sub significationis forma quasi uitam latere: uitam, inquam, ab ipsa mente per semina rerum conceptam primò, deinde per uo ces editam, postremò, per scripta seruatam. Quòd si caeterorum nomina uim rerum quodam modo seruant, ideoque per illa quasi rerum imagines ipsae res cognoscuntur, multò magis di uina nomina ab ipso Deo tradita uim suam perpetuò seruant. Nec immeritò. Nomen enim uerum, ut Platoni placet, nihil aliud est, quam rei ipsius uis quaedam mente primùm, ut dixi, concepta, uoce deinde expressa, literis demùm significata. Rei autem diuinae necesse est uirtutem esse diuinam. Quamobrem Dei nomina cùm illis diuina uis insit, Plato & hic, & in Philebo uenerari iubet, atque, ut significat in Legibus, multò etiam magis quam delubra sta tuasque diuinas. Expressior enim imago Dei in artificioso mentis, praesertim afflatae diuinitus, quam in manuum operibus reseruatur. Nomina uerò Dei prima atque syncerissima apud mentes supernas coelestesque esse iudicat, à quibus, expressius Deus, ut ita dixerim, ipse concipitur. Secunda uerò in dęmonibus purioribus. Tertia in animis hominum, eaque per priscos uiros Deo afflatos, quasi Dei tubas fuisse prolata: Dei itaque nomina nobis per antiquos sanctosque traditam, tanquam imagines radij Dei ipsius esse uidentur, per superiora numina, perque sanctiores hominum animos penetrantes. Quisquis autem Solem, ut par est, admiratur, meritò ueneratur & Solis lumen. Ita & Deum colere oportet in primis, simulque Dei radios, uires, imagines in sacrorum nominum significatione latentes. Audiamus ergo Socratem in Philebo ita clamantem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1309.5-7","label":"1309.5 to 1309.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1309.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1309.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1310.5-8","label":"1310.5 to 1310.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1310.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1310.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}