{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1312.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1312.5-8","ref":"1312.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1312.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1312.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1312.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Attende mox officium hominis esse, non sen tire, sed ea quae sensit considerare. Deinde statum animae in corpore esse, non contineri, sed na turam corporis continere: corpus tamen apud Orpheum carcerem animae dici atque sepulchrum, ut potè quę in corpore tanquam mortua iudicetur. Memento & Anaxagoram puta. uisse mundi machinae unam ante alias esse animam, unam quoque piaeesse mentem. Hinc illud: Spiritus intus alit, totamque infusa per artus Mens agit molem. Deinde considera piam Platonis modestiam dicentis: Quicunque sapit agnoscit se deos deorumque interse nomina ignorare. Addit orandum esse Deum, ut nobis nomen sui proprium patefaciat: existimandum quoque esse nomina, quę nos Deo tribuimus, non ipsam Deinaturam, sed notionem affectionemque circa Deum nostram significare. Idcircò obsecrandum esse Deum ne ipsi in eo nominando displicemus. Idem in Philebo, & Parmenide: & Phaedro, atque Timaeo. Interpretatur deinde deorum nomina narrans primò illorum opinionem, qui fluere omnia putauerunt, quam denique improbabit. Sed in his reuera memento deam Vestam significare essentiam formarum se paratarum, diuinorumque stabile fundamentum, ideoque Vestae ante alios deos sacrificare priscos consueuisse. Item nomina, quae in diuinis statum signi ficant, ad illorum referri substantiam, quae uerò motum, ad actionem: impropriem quidem ad actionem intellectualem, propriè uerò ad animalem. Rursus nomina deorum masculina significare in diuinis actum efficientem, foeminina uerò potentiam capientem. Praeterea quoe coelum suo motu generet tempus consumens, continueque consumat, imago quaedam est, referens deum Coelium, & Rheam, atque Saturnum filios deuorantem. In his autem Coelius est essentia ipsa diuina, Rhea eiusdem uita: Saturnus mens eiusdem. Saturni filij ideae sunt rerum, intelligentia diuina intra se genitae, quae sicut producuntur à mente, ita & reducuntur in mentem, eas in se, ut ita dixerim, absorbentem. Multitudo uerò deorum circa diuersas mundi partes distributorum, & in ipsis earundem partium continetur ideis, & in angelicis mentibus ideas multifariam contemplantibus, & in animabus sphaeras mundi stellasque regentibus. Animaduerte prae caeteris Plutonem hic significare praecipuè prouidentiam diuinam ad separatas animas pertinentem, quae puras animas bonorum suorum perpetuis illecebris adeò rapit & detinet, ut nolint ad nos ultrà reuerti. Quod quidem infinitis Plotini Proclique animarum periodis non consentit. Probat animas penes Plutonem ideò uinculo quodam arctissimo, & insolubili detineri, quoniam amatorio teneatur affectu.","prev":{"citation":"Opera omnia 1312.1-4","label":"1312.1 to 1312.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1312.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1312.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1313.1-3","label":"1313.1 to 1313.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1313.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1313.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}