{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1314.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1314.1-4","ref":"1314.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1314.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1314.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1314.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Tangit opinionem de nominum origine triplicem, uel quòd à dijs quondam accepta fuerint, uel quòd à barbaris, uel quòd à longitudine temporis adeò à prima origine permutata, ut primae nominum positiones minimè discernantur. Mox deridet illos, qui sequentium scientiam profitentur, cùm antecedentia nesciant. Tu uerò in sequentibus auream animadu erte sententiam, Grauissimam omnium deceptionem esse illam, qua homo seipsum decipit. In ea enim deceptor à decepto abest nunquam. Quoniam uerò Cratylus ad sectam Euthydemi declinat, quae putat nullum dicere falsa, quia quisquis dicit, quod est dicat, itaque dicat & uerùm: Socrates id hoc pacto redarguit. Saepe dicimus adesse alicui quaedam, quae procul adsunt, atque uicissim abesse quae adsunt, quod nihil aliud est quam falsa dicere. Similiterque conuenienter possumus nominare exprimentes per nomen literarumque sonos quodammodo naturam actionemque rei uel passionem, atque contrà congruè nominare. Posthaec ubi de numeris & qualitatibus mentionem facit, dicit in ordine numerorum sem per unitate uel addita, uel subtracta numeri speciem permutari, quod in qualitate non accidat. Id autem hac ratione arbitor euenire, quia tota numeri ratio in unitate eiusque repli catione consistit: in qualitate uerò, cùm praeter unitatem eiusque replicationem alia quaedam sit natura, meritò uno gradu addito uel subtracto, aut etiam pluribus, qualitatis speces non mutantur. Similiter in imagine: eatenus enim imago est, quatenus repraesentat: potest autem magis minusue referre. Idem fermè nominibus accidit: nam quaedam rerum ipsarum sunt imagines. Praeterea cùm nominis finis sit rem ipsam referre, praestat ipsum similitudine quadam rei, quam hominum conuentione referre. Rursum cum nomen constet ex literis, rem aptè non porest exprimere, nisi ex syllabis literisque propriè ipsam exprimen tibus componatur. Et quoniam operosa res est, literas, syllabas, nomina rebus singulis pros sus accommodare, imò etiam fieri nequit in numeris, idcircò miscenda est consuetudo naturae, ut quatenus fieri potest, natura rerum autoritatem habeat nominum. Vbi uerò uel nullo modo uel difficillimè per naturae proprietatem id fieri potest, fiat per consuetudinem conuentionemque humanam, siue solam, siue naturae coniunctam. Animaduerte posthaec maximam diligentiam principijs adhibendam, in eisque constituendis plurimum disputandum.","prev":{"citation":"Opera omnia 1313.8","label":"1313.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1313.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1313.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 1314.5-8","label":"1314.5 to 1314.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1314.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1314.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}