{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1314.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1314.5-8","ref":"1314.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1314.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1314.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1314.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Rursus fallacissima quadam ad scientiam ire uia, quisquis, ut monet Cratylus, per nominum proprietates rerum proprietates aucupatur: quandoquidem author nominum non talia nomina, quales ipsae res sunt, instituit, sed quales ipse putauit, qui decipi potuit. Adde quod nomina eadem alij aliter possunt interpretari, & ad opposita signi ficanda pari probabilitate traducere. Profecto multa sunt nomina ita posita, quasi res fluant, multa quoque ita quasi maneant. Est igitur fallacissimum, per nomina res iudicare. Paulopost condera: primum qui res nominauit, cognouisse prius eas, quam nominaret. Item priscam opinionem, qua asseritur diuinam quandam uirtutem ab initio hominem instru xisse, rerumque nomina docuisse. Quòd ijs, quae in Protagora & Politico dicuntur, est con sentaneum. Fieri enim potest, ut humanum genus, uel ab initio mundi, uel post ingentes illuuiones aliter quam diuinitus sit instructum. Quod autem Socrates dicit circa ideas se somniare, declarat tum de hoc ipso Socratem & uulgo, & à comicis solitum irrideri, tum idearum cognitionem per separationem mentis haberi somnij uaticinio similem. Mox probat ideas esse, quia super imperfectas formas oporteat esse perfectas. Item immutabi les ideas esse siquidem speciales rerum rationes atque definitiones semper eodem modo se habeant. Addit, si status a rebus omnis auferatur, sequi ut res nulla uerè sit aut hoc aliquid, aut tale aliquid, neque cognoscatur, cum quolibet momento deceptura sit iudicantem, necessario mentientem. Subdit neque fore cognitionem, ipsam uidelicet specialem cognitionis ideam, quae sempereodem modo se habet. Concludit rerum scientiam non à nominibus, sed ab ideis esse quaerendam, quarum notiones insitae nobis prima ueraque sunt nomina rerum. Denique iuuenes admonet, ne de rebus grauibus facilè sententiam fe rant, imò discant diu, expectentque aetatem maturiorem antequam iudicent. In Gorgiam epitome. VM duo quaedam in animo potissima sint, cognitio & affectus, cognitionem quidem sophistae sub ueritatis specie ad falsa detorquent, affectum uerò populares Poetae sub concinnae uoluptatis esca in dissonas perturbationes saepe praecipitant. Oratores denique populares tum cognitionem falsis decipiunt coniecturis, tum affectum in motus uarios concitant.","prev":{"citation":"Opera omnia 1314.1-4","label":"1314.1 to 1314.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1314.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1314.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1315.1-4","label":"1315.1 to 1315.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1315.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1315.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}