{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1315.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1315.1-4","ref":"1315.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1315.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1315.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1315.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Quapropter cùm horum opera mentes hominum tum falsis opinionibus, tum perniciosis affectibus aegrotare cogantur, Plato humanorum medicus animorum nos à sophistis quidem omnino, ab oratoribus quoque atque poetis quodammodo procul abducit, profectò sophistas & undique & omnes exterminat, poetas autem neque omnes, sed illos qui uel turpia de dijs & fingunt, uel perturbationes animos acrius imitantur, & referunt, neque undique, sed ex urbe, id est, ex iuuenum ignorantumque turba, qui in perturbationes admodum sunt procliues, & allegoricum poetarum non penetrant sensum, Quamobrem in libris de Republica poetas iubet uel expelli, uel cogi de Deo honeste loqui, neque perturbationibus audientes assuefacere, sed & diuinos hymnos canere, & leges patrias magnorumque gesta uirorum grauiter recensere. Sed ut reuertamur ad oratores, hos quoque non omnes Plato uituperat, sed eos duntaxat, qui ad id incumbunt assidue, ut quicquid libuerit, quacunque ualeant ratione audientibus persuadeant absque delectu, siue malum id est, siue bonum, seu falsa sitratio, seu uera, uel commiseratio, uel concitatio, uel coniectura. Quale fuerat Lysiae Thebani, atque Tisiae, nec non Gorgiae Leontini propositum. Anteponit uerò alijs Periclem in Phaedro, atque Isocratem, propterea quòd eloquentiam cum Philosophia coniunxerint. Additque legitimum oratorem oportere rerum intelligere rationes, morum leges, uerborum uires, naturas ingeniorum, uerbanque certa quadam ratione componere ingenijs audientium quod fieri potest, accommodata, communis boni persuadendi gratia, neque tam ad id incumbere, ut ea quae dicis hominibus grata sint, quàm ut accepta Deo. Eum uerò qui Tisiae Gorgiaeque more non ueritatem ipsam atque iustitiam, sed coniecturam turbae duntaxat uerisimilem probabilemque sequitur, tanquam hominem ciuitati ante alios noxium detestatur, quasi eloquentia sine sapientia sit ensis acutus in manibus furiosi. Duos autem exagitat ante alios, Lysiam quidem in Phaedro, hic uerò Gorgiam. Nam quantò maioris autoritatis erant, tantò periculosior erant. Adducitur hic in medium & Polus orator, Gorgiae sectator, & Callicles eorum adstipulator. Socrates autem primò per Chae rephontem agit familiarem suum, & id quidem aduersus Polum: deinde ipse per se contra Gorgiam. Quoniam uerò hi in aliarum rerum rationibus assignandis apud populum mirum in modum gloriari solebant, ostenditur eos, ut ipsis omnis adimatur fides, nescire suae professionis rationes afferre.","prev":{"citation":"Opera omnia 1314.5-8","label":"1314.5 to 1314.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1314.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1314.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1315.5-8","label":"1315.5 to 1315.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1315.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1315.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}