{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1315.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1315.5-8","ref":"1315.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1315.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1315.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1315.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Interrogatus enim Polus, quae sit ais Gorgiae, cùm debuisset eam solùm per necessaria definire, & quae sit explicare, per superflua circumscripsit, & qualis, & id quidem affectato nimium stylo, quo uti consueuisse in Phaedro, ubi de oratorum stylis agitur, confirmatur. Deinde interrogatus ipse Gorgias, quae sit ars eius, inepta quadam iactantia respondit esse thetoricam. Rogatur deinceps quid sit thetorica definire. Meminisse uerò debemus rem quamlibet in eo quod ipsa est, partim quidem cum rebus alijs conuenire, partim uerò differre, atque id per quod conuenit nominari genus, per quod discrepat, differentiam, hinc fit, ut definitio, quae idipsum quod res est comprehendit, per genus eiusmodi, differentiamque debeat assignari. Gorgias ergo utposè qui artem suam nesciat definire, genus ipsius, & id quidem ineptè profert. Differentiam uero, quam mox in eadem responsione unà cum genere debeat addu cere, uix tandem post multas interrogationes, extorquente Socrate, in medium afferre compellitur. Principiò respondet rhetoricam esse artem circa sermones. Et quoniam aliae quoque sunt similes, interrogatur circa quos qualensue sermones, ut qua in re ab alijs artibus differat, discernatur. Respondet autem circa sermones, qui dicendi uim praestant. Iterum id alijs artibus est commune, unde rursus adiungere cogitur, rhetoricam uersari quàm plurimùm circa sermones, uimque dicendi. Sed quoniam id quoque com mune cum multis, urgetur iterum addere circa sermones, scilicet de rebus maximis. Cùm uerò & id commune, iam nescio quid distinctiùs afferre compellitur, id est, per oratoriam nos consequi, ut nulli seruiamus, sed alijs dominetur, atque esse oratoriam artem persuasionis pro arbitrio effectricem. Interea Socrates admonet, ut in disputando non tam ad personam qua cum disputatur, quàm ad rem ipsam & sermonem, & animum intendamus. Deinde uerò quoniam omnis ars aliqua de re persuadet, quaeritur qua de re, & qualis sit rhetoris persuasio. Mox in duo distinguitur persuasio. In eam scilicet quae scientiam, & in eam quae facit fidem.","prev":{"citation":"Opera omnia 1315.1-4","label":"1315.1 to 1315.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1315.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1315.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1316.1-4","label":"1316.1 to 1316.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1316.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1316.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}