{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1317.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1317.1-4","ref":"1317.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1317.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1317.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1317.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Subdit naturam quandam siue peritiam, adulatoriam, seruilem, atque fallacem, quae falso has quatuor aemulatur. Per sophisticam quidem simulat legalem, per oratoriam scilicet uulgarem fingit iudicialem, per fucatoriam prae se fert gymnasticam, per coquinatoriam medicum repraesentat. Totum uerò hoc adulandi genus negant esse artem, quia non ratione certa ad uerum bonum, sed lenocinijs contendit ad gratiam. Sed ne quis existimet Platonem longè omnium eloquentissimum legitimam eloquentiam cqquinariae comparare, legat Phaedrum, in quo & eam probat, & finem officiumque & praecepta eius subtilissime tradit, asseritque ipsam esse similem medicinae. Quoniam uerò Polus oratoriam uim extollens, oratores ait ex eo maximam habe. re potentiam, quod pro arbitrio ualeant aduersarios carceri mortique damnare, uel expoliare bonis, uel urbe priuare: Socrates duobus potissimum argumentis probat iniustos non esse potentes. Primò quidem quoniam potentia exoptanda est unicuique tanquam bonum: constat uerò licentiam quodcunque libuerit faciendi, iniustis hominibus ueluti mente captis, non modò non bonam esse, sed malam, atque tandem pernicio sam. Deinde maxima potestas est posse idipsum quod nelis efficere. Patet autem omnes uerum uelle bonum. At malos uerum bonum, uel agere, uel consequi unquam. Adde quòd mala mens eo ipso quod mala est, discors in seipsa & insana censetur, iamque ab his quae afferuntur sensibus supperata. Quis ergo dixerit mentem & languidam & more mancipij suis seruientem mancipijs, esse potentem? Interea humana omnia distinguuntur in tria, scilicet in bona, malaque, & media. Bonorum primum est sapientia. Secundum; optanda corporis habitudo. Tertium, fortunae commoditas. Sed haec duo eatenus iudicanturbona, quatenus commodum menti exhibent ministerium. Horum uerò opposita dicuntur mala, sed horum media tanquam indifferentia sunt, quae non magis ad bonum declinant quàm ad malum, ut ire, sedere, atque similia Additur neminem uelle, aut mala, aut media, aut ea quae agit propriem, imò duntaxat ea quorum gratia mouetur & agit. Non ergo qui iniurias, sed bonum cuius gratia faciunt. Bonum uerò non consequuntur, non assequuntur ergo quod uolunt: Non ergo potentes. Deinceps uerò Socrates ex errore Poli communi cum multis nactus occasionem sancta nobis tradit praecepta.","prev":{"citation":"Opera omnia 1316.5-7","label":"1316.5 to 1316.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1316.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1316.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1317.5-7","label":"1317.5 to 1317.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1317.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1317.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}