{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1318.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1318.1-4","ref":"1318.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1318.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1318.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1318.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Praeterea eligendum potius esse ut caetera nobis dissonent omnia, quàm ut animus intra se dissonet. Proinde ubi Callicles Socratem corrigit quasi argutiarum nimium studiosum, intellige sub persona Socratis Sophistas à Platone redargui. Tangit postea Callicles Thrasymachi multorumque prophanam opinionem, dicentium mores & leges non naturae ordine, sed sola hominum uel opinione uel fictione consistere. Quod libris De republica & in sequentibus confutatur. Quod uerò afferre uidetur Cal licles contra Philosophos, intellige non contra legitimos Philosophos esse dicta, sed par tim aduersus ignauissimos sophistarum, partim aduersus eos, qui Philosophiae stu dio abutuntur, dum uel ita solam logicam sectantur, ut partes speculationis alias deserant, uel ita solam speculationem capessunt, ut Philosophica, morum praecepta institutaque ciuilia negligant. Nonnulla uerò in ipsa Calliclis inuectiua falsa dicuntur, quae in sequentibus refellentur. Post haec autem praecipitur omnem in animae nostrae examine atque probatione esse diligentiam adhibendam, atque ad id tanquam iudicem unum eligendum esse: in quo sapientia sit rei ipsius qua de agitur, & beneuolentia qua libentius conDeinde sulat, & audacia insuper, per quam quod profuturum putet, non uereatur. nos admonet Socrates, cum rationales natura simus, ne irrationali casu & fortuna uiuamus, sed certum uitae finem diligentissimè praescribamus, uiasque ad ipsum eligamus commodiores. Denique dum saepius obsecrat Calliclem ut ipsum libere audacterque redarguat, admonet nos nihil inquirere impensius oportere quàm animi medicinam. His actis Callicles concedit idem esse natura potentius ualidiusque & melius, aitque naturalem iustitiam uelle, eum qui potentior est habere, quaecunque inferiorum sunt, eisque dominari, legemque illius naturaliter esse iustam. Ad haec Socrates ita infert. Si idem est potentius, ualidius, melius, atque multitudo ualidior est quàm unus, ergo & potentior atque melior. Multitudinis ergo leges cum potentiores melioresque sint, iustae naturaliter erunt. At huius leges statuunt esse iustam seruari inter omnes aequalitatem, atque esse turpius iniuriam inferre quàm pati.","prev":{"citation":"Opera omnia 1317.5-7","label":"1317.5 to 1317.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1317.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1317.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1318.5-8","label":"1318.5 to 1318.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1318.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1318.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}