{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1319.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1319.1-4","ref":"1319.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1319.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1319.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1319.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Tertia, bonum & malum sicuti caetera contraria solent, non simul abeunt ab eodem. Voluptas autem dolorque tunc ab eodem simul abeunt, quando quis eodem in tempore dum bibit cessat simul & sitire pariter & delectari bibendo. Quarta, unusquisque praesentia quidem boni fit bonus, mali uerò praesentia fit malus. At neque praesente uoluptate boni fiunt homines dissoluti, neque dolore probi homines mali fiunt. Quinimmò cum saepe aeque gaudeant, aut doleant boni atque mali, & aliquando magis mali gaudeant, & boni magis doleant, certèm si uoluptas quidem bonum esset, dolor uerò malum, sequeretur ut frequenter tàm boni quàm mali pariter boni forent aut mali, ac nonnunquam boni magis mali, quàm ipsi mali, atque conuerso. Inter haec animaduerte praeceptum Socratis obseruandum, scilicet non esse ad grauissima festinandum nisi leuiora prius fueris consequutus. Afferuntur deinde nonnulla ex quibus confirmare quis possit, uoluptatem non esse ipsum per se bonum: propterea quod multae reperiantur uoluptates malae, noxiae uidelicet & animo simul & corpori nosque à rebus optimis diuertentes: quòd si uoluptas ipsum per se bonum esset, nulla esset mala uoluptas: proinde distinguntur iterum facultates, & quae uelut artes ad bonum utileque certa ratione procedunt, & quae tanquam adulationes, nulla ueriboni adhibita rationem uoluptatem solam aucupantur, quarum in numero poesim & musicam, communemque oratoriam collocat. Tu uero inter disserendum hanc nota sententiam. Virtutem corporis sanitatemque in ordine quodam & ornatu consistere, similiterque in ornatuque suo animi uirtutem atque sanitatem. Ex quo fit, ut quemadmodum uirtus corporis uitiumque non in opinioe, sed in re ipsa uel naturae consentanea uel opposita reperitur, sic uirtus uitium que animi non humanam opinionem, sed ad naturae legem dijudicetur. Conclude tandem, quantum naturaliter praestat corpus habere sanum quàm aegrotum, tantum praestare similiter temperatum quàm intemperatum animum possidere. Praeterea confirmatur in sequentibus sententia Pythagorica: omnibus in rebus esse optimam temperantiam. Quae quidem prima omnium adolescentibus est tradenda, per quam praecedens pueritiae intemperantia corrigatur, totusque animus temperetur, quam mox sequi caeteras uirtutes existimat. Siquidem temperatus erga Deum atque homines agit decentia, pius est iustusque & fortis. Deinde concluditur in sola uirtute felicitatem, in sola improbitate esse miseriam, omniaque humana ad uirtutem uelut ad signum certissimè referenda.","prev":{"citation":"Opera omnia 1318.5-8","label":"1318.5 to 1318.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1318.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1318.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1319.5-7","label":"1319.5 to 1319.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1319.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1319.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}