{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1320.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 1320.1-5","ref":"1320.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1320.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1320.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1320.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Eiusmodi uerò aequalitate quae non numerantis more tantum ponderis uni tribuit quantum alalteri, sed metientes ritu, neque magis, neque minus, quàm cuique congruat, tribuit unicusque, ait cuncta seruari, in hac etenim & iustitia Dei in operibus suis, & hominis ad homines continetur. Vtrobique enim pro mensura capacitatis & meriti cuique distribuitur. His dictis asserit Theologica fundamenta morum firmissimis esse rationibus confirmata, praecipuè peius esse iniuriam facere quam pati, omnium uerò pessimum cum iniuriam fece ris, non dare poenas, quibus quasi medicamentis ab omnium maximo iniustitiae morbo animus liberetur. Nullum enim detrimentum majus cogitari posse quam quod animo infertur à uitio, adeò ut quemadmodum homini cum omnino aegroto corpore non expedit uiuere, ita neque cum animo uitijs aegro. Item non multifaciendam esse uitam in cor pore, sed uirtutem, peiusque esse seipsum flagitiosis hominibus ob morum similitudinem praestare persimilem, quàm ab illis interfici. Inter haec monet ne res ullas quarum ignari simus, tractandas aggrediamur, praesertim grauiores, maximè publicas. Omnino uerò oratoriam paruifacit, si nullam possit, uel priuatim, uel publicè salutem afferre animo, sed corpori duntaxat rebusque ad ipsum pertinentibus consulat. Deridet & eos, qui cum diu Reipub. tenuerint gubemacula, semper quidem ciuitatem externis bonis auxerint, animos uerò ciuium temperantia & iustitia formare neglexerint: quod quidem solum sit legitimi gubernatoris officium. Concluditque non modo non prodesse, sed obesse plurimum ciuitati gubernatores, qui fortunae potius quàm animi bonis prospiciant. Praeterea potentiam omnem sapientiamque uiri in eo consistere, ut animam apeccatis erga Deum & homines conseruet intemeratam. Nam huius quidem uitae iacturam leuissimam esse, aeternae uerò salutis esse grauissimam. Caeterùm ut quae de futuris, uel uirturum praemijs uel uitiorum supplicijs Plato affirmat, intelligas, scito Saturnum apud Platonem, intelligi supernam intelligentiam, in qua sit uniuersalis omnium lex atque prouidentia circa omnium essentias & uias ordinesque formarum. Huic autem subesse ordines tres praecipuos numinum, in quibus Saturnia prouidentia in tria potissimum officia distribuit. Ex his quae numina ad distribuendas essentias propriè subministrant, communi quodam louis nomine nuncupatur. Quae uerò ad uitas suggerendas conferunt, appellatione Neptuni. Quae ad formarum ordines disponendo, nomine Plutonis appellat.","prev":{"citation":"Opera omnia 1319.5-7","label":"1319.5 to 1319.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1319.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1319.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1320.6-8","label":"1320.6 to 1320.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1320.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1320.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}