{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1321","citation":"Ficino, Opera omnia 1321","ref":"1321","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1321","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1321.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Cap. III. Ntiquissimum. seipso perfectum, consultissimumque Amorem. Hesiodus in Theogonia: & in libro De natura Parmenides Pythagoricus, Acusileusque poeta, cum Orpheo & Mercurio consenserunt. Plato in Timaeo Chaos describit similiter: & in eo locatamorem. Atque idem in conuiuio Phaedrus recensuit. Chaos Platonici informem mundum uocant: Mundum uerò formatum Chaos. Tres apud eos mundi sunt, tria itidem Chaos erunt. Primum omnium est Deus uni uersorum autor, quod ipsum bonum dicimus. Hic mentem primo creat angelicam: deinde mundi huius animam, ut Plaro uult: Postremò mundi corpus. Summum illum Deùum, non mundum dicimus: quia mundus ornamentum significat ex multis compositum, ille uerò penitus simplex esse debet: sed mundorum omnium principium atque finem ipsum asserimus. Mens angelica primus mundus est à Deo factus. Secundus uniuersi corporis anima. Tertius tota haec quam cernimus machina. In ijs itaque mundus tribus, tria & chaos considerantur. Principio Deus mentis illius creat substantiam: quam etiam essentiam nominamus. Haec in primo illo creationis suae momento infor mis est, & obscura. Quoniam uerò à Deo nata est, ad Deum sui principium ingenito quodam appetitu conuertitur. Conuersa in Deum, ipsius radio illustratur. Radij illius fulgore ille suus appetitus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1321.5-8","label":"1321.5 to 1321.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1321.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1321.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 1322.1-4","label":"1322.1 to 1322.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1322.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1322.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}