{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1321.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 1321.5-8","ref":"1321.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1321.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1321.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1321.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Cum igitur huius Phędri me similem, non ego quidem (non enim tantum mihi arrogo, sed sortis casus primo, & uester deinde applausus iudicauerit, his felicibus auspicijs eius in primis orationem libenter interpretabor. Deinde Antonij & Ficini partes pro ingenij uiribus exequar. Tria in omni re uiri optimi philosophus quisque Plato nis imitator considerat, quae antecedunt, quae comitantur, & quae sequuntur. Haec si bona sint, rem ipsam laudat: sin mala, uituperat. Ea igitur perfecta laudatio est, quae praecedentem rei recenset originem, praesentem formam narrat, sequentes ostendit euentus. Ab antecedentibus res quaeque lauda tur, ut nobilis à praesentibus, ut magna: à sequentibus, ut utilis. Quare ex tribus illis tria haec in laudibus concluduntur: Nobilitas, magnitudo, atque utilitas. Ideo Phędrus noster in primis pręsentem Amoris excellentiam contemplatus, Magnum Deum uocauit: adiunxit, Dijs hominibusque mirandum. Nec iniuria. Nam ea propriè quae magna sunt admiramur. Magnus ille quidem, cuius imperio homines & dij, ut aiunt, omnes subijciuntur. Nam tàm dij apud ueteres, quàm homines amant, quod Orplieus Hesiodusque significant, dicentes mortalium mentes amore domari. Admirandus praeterea dicitur, quoniam illud quisque amat, cuius pulchritudinem admiratur. Dij quidem siue ut nostri dicunt, Angeli, diuinam pulchritudinem: Homines corporum species admirantur, & amant Atque haec quidem laus Amoris est à praesenti excellentia, quae ipsum comitatur deducta. Laudat deinde ab antecedentibus Phaedrus, cum deorum omnium esse asserit antiquissimum. In quo nobilitas amoris effulget, cum prisca eius origo narratur. Laudabit & tertio à sequentibs ubi mirifica eius ab euentu apparebit utilitas. Sed de prisca & nobili eius origine primum: deinde de futura utilitate tractabimus. Orpheus in Argonautica, cum de rerum principijs coram Chirone heroibusque canta ret. Mercurij Trismegisti Theologiam sequutus: Chaos ante mundum posuit, & ante Saturnum, louem, caeterosque deos. Amorem in ipsius Chaos sinu locauit, laudauitque his uerbis. Origo amoris ex Chao.","prev":{"citation":"Opera omnia 1321.1-4","label":"1321.1 to 1321.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1321.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1321.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 1321","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1321"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}