{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 1322.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 1322.1-4","ref":"1322.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1322.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1322.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1322.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"accenditur. Accensus appetitus Deo totus inhaeret: inhaerendo formatur. Nam Deus qui potest omnia, in mente sibi inhaerente creandarum rerum naturas effingit. In ea igitur spiritali quodammodo pinguntur, ut ita loquar, omnia quae in corporibus istis sentimus Illis coelorum elementorumque globi, sydera, uaporum naturae, lapidum, metallorum, plantarum, animalium formae gignuntur. Huiusmodi rerum omnium species Dei fomento quodam in superna illa mente conceptas. Ideas esse non dubitamus: & formam illam ideamque coelorum, saepe Deum Coelum uocamus. Formam planetae primi Saturnum Deum: Secundi louem, atque in sequentibus planetis eodem pacto. Ignis quoque huius ideam illam, Vulcanum Deum: Aeris louem atque lunonem: Aquae Neptunum: Terrae Plutonem. Quare dij omnes certis inferioris mundi partibus assignati. Ideae illarum partium sunt in superna illa mente collectae. Sed idearum conceptionem à formante Deo perfectam praecessit illa mentis ad Deum appropinquatio. Hanc praecessit appetitus incendium, hoc infusio radij, hanc prima illa appetitus conuersio. hanc informis mentis essentia. Porrò essentiam istam nondum formatam chaos esse uolumus Primam ipsius in Deum conuersionem, amoris ortum: radij infusionem, amoris pabulum: incendium sequens, amoris dicimus incrementum: appropinquationem, amoris impetum: formationem amoris perfectionem. Formarum omnium, idearumque complexionem. Mundum Latinè, Gracè κόσμον, id est, ornamentum uocamus. Huius ornamenti gratia pulchritudo est. Ad quam amor ille statim natus traxit mentem: atque perduxit mentem ante deformem ad mentem eandem deinde formosam. Ideo amoris conditio est: ut ad pulchritudinem rapiat, ac deformem formoso coniungat. Quis igitur dubitabit, quin amor statim chaos sequatur, praecedatque mundum: & deos omnes, qui mundi partibus distributi sunt? Cum mentis apperitus ante sui formationem sit, & in mente formata dij mundusque nascantur. Meritò igitur antiquissimum hunc Or pheus nominauit. Praeterea seipso perfectum: quasi dicat seipsum perficientem. Quoniam primus ille mentis instinctus suapte natura à Deo perfectionem suam haurire uidetur: atque eam menti, quae inde gignuntur, praebere. Consultissimum insuper nominauit, nec iniuria. Nam omnis sapientia cuius proprium est consilium, ideo menti data est: quia amore in Deum conuersa, ipsius fulgore refulsit. Eodemque modo mens ad Deum, quo ad lumen solis dirigitur oculus.","prev":{"citation":"Opera omnia 1321","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1321"},"next":{"citation":"Opera omnia 1322.5-6","label":"1322.5 to 1322.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1322.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1322.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}